|
|
“Aurelius episcopus dixit: Docuisti, Coelesti, aliquando, ut
dixit diaconus Paulinus, quod infantes qui nascuntur, in eo statu
sint, in quo fuit Adam ante transgressionem! Coelestius dixit:
Exponat quid dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit:
Tu nega hoc te docuisse. Unum est e duobus, aut neget se docuisse,
aut jam damnet istud. Coelestius dixit: Jam dixi, exponat quomodo
dixit, Ante transgressionem. Paulinus diaconus dixit: Nega te illa
docuisse. Aurelius episcopus dixit: Rogo, quid collegerim ego ex
hujus objectione, dico, Adam constitutus in paradiso, quod ante
dicatur inexterminabilis factus, postea per transgressionem praecepti
factus sit corruptibilis. Hoc dicis, frater Pauline? Paulinus
diaconus dixit: Hoc, domine. Aurelius episcopus dixit: Status
certe infantum hodie baptizandorum, utrum talis sit, qualis fuit ante
transgressionem Adae, an certe de eadem origine peccati, de qua
nascitur, transgressionis culpam trahat; hoc vult diaconus Paulinus
audire. Paulinus diaconus dixit: Utrum docuit hoc, an non neget?
Coelestius dixit: Jam de traduce peccati dixi, quia intra
Catholicam constitutos plures audivi destruere, necnon et alios
astruere: licet quaestionis res sit ista, non haeresis. Infantes
semper dixi egere Baptismo, ac debere baptizari: quid quaerit
aliud?”
|
|
4. Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parvulis Baptismum,
ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis
abluitur, noluerit confiteri, quamvis et negare non ausus sit: et
propter hanc dubitationem suam non damnaverit eos qui dicunt,
|
“Quod
peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum; et quod
infantes qui nascuntur, in eo statu sint, in quo Adam fuit ante
praevaricationem.”
|
|
|
|