CAPUT V.

5. In libello autem quem Romae edidit, qui gestis ibi ecclesiasticis allegatus est, ita de hac re loquitur, ut hoc se credere ostendat, unde hic dubitare se dixerat. Nam verba ejus ista sunt:

“Infantes autem,”

inquit,

“debere baptizari in remissionem peccatorum, secundum regulam universalis Ecclesiae, et secundum Evangelii sententiam, confitemur: quia Dominus statuit regnum coelorum nonnisi baptizatis posse conferri (Joan. III, 5); quod quia vires naturae non habent, conferri necesse est per gratiae libertatem .”

Si nihil de hac re deinceps diceret, quis non eum crederet confiteri, etiam infantibus in Baptismo originalia peccata dimitti, dicendo eos in remissionem peccatorum baptizari oportere? Hinc ergo est et illud quod scripsistis, sic vobis respondisse Pelagium,

“quod eisdem quibus et majores Sacramenti verbis baptizantur infantes;”

vosque fuisse laetatos, id quod cupiebatis audisse, et tamen adhuc de verbis ejus nos maluisse consulere.