|
6. Attendite itaque quid Coelestius apertissime dixerit, et ibi
videbitis quid vobis Pelagius occultaverit. Coelestius quippe
adjungit, et dicit:
|
“In remissionem autem peccatorum baptizandos
infantes, non idcirco diximus, ut peccatum ex traduce firmare
videamur: quod longe a catholico sensu alienum est. Quia peccatum non
cum homine nascitur, quod postmodum exercetur ab homine: quia non
naturae delictum, sed voluntatis esse monstratur. Et illud ergo
confiteri congruum, ne diversa Baptismatis genera facere videamur, et
hoc praemunire necessarium est, ne per mysterii occasionem, ad
Creatoris injuriam malum antequam fiat ab homine, tradi dicatur homini
per naturam.”
|
|
Hunc sensum suum vobis aperire Pelagius vel timuit,
vel erubuit, quem discipulus ejus palam sine ullius obscuritatis
ambagibus apud Sedem Apostolicam profiteri nec timuit, nec erubuit.
7. Sed multum misericors memoratae Sedis antistes, ubi eum vidit
ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si
posset fieri resipisceret, maluit eum sensim suis interrogationibus et
illius responsionibus colligare, quam districta feriendo sententia, in
illud abruptum, quo jam propendere videbatur, impellere. Ideo autem
non dixi, Aperte ceciderat, sed, propendere videbatur; quia
superius in eodem libello suo de hujusmodi quaestionibus locuturus ante
praedixerat:
|
“Si forte ut hominibus quispiam ignorantiae error
obrepsit, vestra sententia corrigatur.”
|
|
|
|