|
8. Hanc ejus praelocutionem venerabilis papa Zosimus tenens, egit
cum homine, quem falsae doctrinae ventus inflaverat, ut ea quae illi a
diacono Paulino fuerant objecta damnaret, atque ut Sedis Apostolicae
litteris, quae a sanctae memoriae suo praecessore manaverant,
praeberet assensum. At ille noluit quidem diaconi objecta damnare:
sed beati papae Innocentii litteris non est ausus obsistere; imo
|
“se
omnia quae Sedes illa damnaret, damnaturum esse promisit:”
|
|
atque ita
velut phreneticus, ut requiesceret, tanquam leniter fotus, a vinculis
tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus. Sed
interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa,
resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate
concessus est. Quoniam revera, si deposita pervicaciae vanitate,
quod promiserat vellet attendere, et easdem litteras, quibus se
consensurum esse responderat, diligenter legeret, sanaretur. Sed
posteaquam ex Africano episcoporum concilio rescripta directa sunt,
quid fuerit consecutum, ut justissime in eum sententia proferretur,
cuncta legite, quia cuncta transmisimus.
|
|