CAPUT VIII.

9. Unde etiam Pelagius, si se ipsum et sua scripta sine dolo cogitat, non recte dicit, eadem sententia se non debuisse teneri. Fefellit enim judicium Palaestinum; propterea ibi videtur esse purgatus: Romanam vero Ecclesiam, ubi eum esse notissimum scitis, fallere usquequaque non potuit; quamvis et hoc fuerit utcumque conatus: sed, ut dixi, minime valuit. Recoluit enim beatissimus papa Zesimus, quid imitandus praecessor ejus de ipsis senserit gestis. Attendit etiam quid de illo sentiret praedicanda in Domino Romanorum fides (Rom. I, 8), quorum adversus ejus errorem pro veritate catholica, studia consonantia concorditer flagrare cernebat: inter quos ille diu vixerat, et quos ejus dogmata latere non poterant: qui Coelestium ejus esse discipulum sic noverant, ut fidelissimum et firmissimum possent de hac re testimonium perhibere. Quid ergo de Palaestinae synodi gestis, quibus se Pelagius absolutum esse gloriatur, sanctus papa Innocentius judicarit, quamvis et in litteris ejus, quas nobis rescripsit, legere possitis, et commemoratum cum venerabili papae Zosimo synodus Africana respondit, quod vestrae Charitati cum caeteris instructionibus misimus, tamen nec in hoc opere praetereundum videtur.