|
Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri
VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Venerunt ad nos duo juvenes, Cresconius et Felix, de vestra
congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt, monasterium
vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic
gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et,
quod est gravius, dicant, quod in die judicii non sit redditurus Deus
unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27; Rom. II,
6). Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita
sentiant, sed liberum arbitrium adjuvari fateantur per Dei gratiam,
ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere
unicuique secundum opera ejus, inveniat opera nostra bona, quae
praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10). Hoc
qui sentiunt, bene sentiunt.
2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit
Apostolus, per nomen Domini nostri Jesus Christi, ut idipsum
dicatis omnes, et non sint in vobis schismata (I Cor. I, 10).
Primo enim Dominus Jesus, sicut scriptum est in Evangelio Joannis
apostoli, non venit ut judicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per
ipsum (Joan. III, 17). Postea vero, sicut scribit apostolus
Paulus, judicabit Deus mundum (Rom. III, 6), quando
venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, judicare
vivos et mortuos. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat
mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum?
Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti
attulerunt, secundum hanc fidem intelligite, ut neque negetis Dei
gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia
separetis, tanquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum
Deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc
enim Dominus cum de fructu justitiae loqueretur, ait discipulis suis,
Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae
presbyterum contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse
conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut
qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur, hoc est, in
homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens, Nemo
glorietur in homine (I Cor. III, 21). Et alio loco, Qui
gloriatur, inquit, in Domino glorietur (Id. I, 31). Illi
vero haeretici se ipsos a se ipsis justos fieri putantes, quasi hoc eis
non dederit Deus, sed ipsi sibi, non utique in Domino, sed in
semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus, Quis enim te
discernit? Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae
facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in
honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis
et inaniter inflatus cum audisset, Quis enim te discernit? posset
respondere vel voce vel cogitatione, et dicere, Discernit me fides
mea, discernit me oratio mea, discernit me justitia mea; mox
Apostolus occurrit cogitationibus ejus, et dixit, Quid enim habes
quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non
acceperis (Id. IV, 7)? Sic autem gloriantur quasi non
acceperint, qui se a se ipsis justificari putant; ac per hoc in
semetipsis, non in Domino gloriantur.
4. Propter quod ego in hac epistola, quae ad vos pervenit, probavi
per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere,
et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in
nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo, de quo dicit
apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17); ne
quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum,
vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum
esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra
dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel
bonum piorum, vel malum impiorum; (alioquin quomodo judicabit Deus
mundum?) sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua
Psalmus dicit, Deus meus, misericordia ejus praeveniet me (Psal.
LVIII, 11); ut justificetur impius, hoc est, ex impio fiat
justus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit,
quando judicabitur mundus.
5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam
ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem
Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed
festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt; per quos
vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos
vestrae Charitatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam
simplicitas eorum satis indicabat, nihil illos nobis potuisse
confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha,
quo possit adjuvante-Domino tam sanctus dies vestram pacem quam
dissensionem potius invenire.
6. Melius autem facietis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt
se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non
intelligit librum meum, aut forte ipse non intelligitur, quando
difficillimam quaestionem et paucis intelligibilem solvere atque enodare
conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines
non intelligentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala,
ut veniant bona (Rom. III, 8). Unde apostolus Petrus in
secunda Epistola sua, Quapropter, inquit, charissimi, haec
exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in
pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et
dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei
sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus Epistolis, loquens in
eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti
et instabiles homines pervertunt sicut et caeteras Scripturas, ad
proprium suum interitum (II Petr. III, 14-16).
7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi
sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia
et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cujus adjutorio
liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo.
Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intelligatis orate. Et ad
hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intelligamus, est utique liberum
arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intelligeremus atque saperemus,
non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intelligite ergo qui
insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite (Psal.
XCIII, 8). Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est, ut
intelligamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla
potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine
adjutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intelligeremus
atque saperemus; non diceretur Deo, Da mihi intellectum, et discam
mandata tua (Psal. CXVIII, 125); neque in Evangelio
scriptum esset, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent
Scripturas (Luc. XXIV, 45); nec Jacobus apostolus
diceret, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo,
qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei (Jacobi
I, 5). Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut
de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto
vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo
ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum
Dominus.
|
|