|
Domino dilectissimo, et in Christi membris honorando fratri
VALENTINO, et fratribus qui tecum sunt,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Cresconium, Felicem, et alium Felicem, Dei servos, qui ex
vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha noverit
Charitas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut
instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in
quorum errorem cadit, qui putat secundum aliqua merita humana dari
gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Jesum
Christum. Sed rursum qui putat, quando ad judicium Dominus
venerit, non judicari hominem secundum opera sua, qui jam per aetatem
uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est.
Soli enim parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona vel
mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per
lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem
omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali
peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei
non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum
originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium
reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae
voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam
voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt: ac sic impletur quod
scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem
animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci: gloria
autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et
Graeco (Rom. II, 9, 10).
2. De qua difficillima quaestione, hoc est, de voluntate et
gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare;
quoniam et aliam jam eis dederam, tanquam citius redituris. Et
scripsi ad vos etiam librum , quem si, adjuvante Domino, diligenter
legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de
hac re dissensiones ulterius jam futuras. Portant autem secum et
alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis
quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae
haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam
Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae
Carthaginensis, et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a
quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod
papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, ejusque rescriptum ad
universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio
plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et
supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et
in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis.
3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de
Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit, omnia quae ad
mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in
coelis est, esse poscenda; ne de libero praesumentes arbitrio, a
divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus, quomodo admonuerit
idem gloriosissimus Martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in
Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique
inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet, etiam malas atque infideles
hominum voluntates per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc
librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non
misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae
presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et
ostendimus adversus eos esse conscriptam qui dicunt, gratiam Dei
secundum merita nostra dari, hoc est, adversus eosdem Pelagianos.
4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris
fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum
arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei
tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo
conversatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut
ab bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. Vos
quoque, charissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes
exhortatur Apostolus, non plus sapere, quam oportet sapere; sed
sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram
fidei (Rom. XII, 3).
5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos
cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines
in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala.
Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt,
quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera
autem tua in pace producet (Prov. IV, 26, 27). In his
verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset
liberum arbitrium, non diceretur, Rectos cursus fac pedibus tuis, et
vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram: et
tamen sine Dei gratia si posset hoc fieri, non postea diceretur,
Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace
producet.
6. Nolite ergo declinare in dexteram, neque in sinistram; quamvis
laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a
sinistris. Hoc est enim propter quod addidit, Averte autem pedem
tuum a via mala, hoc est, a sinistra: quod manifestat in
consequentibus, dicens, Vias enim quae a dextris sunt, novit
Dominus: perversae vero sunt, quae a sinistris sunt. Eas utique
vias ambulare debemus, quas novit Dominus; de quibus in psalmo
legitur, Novit Dominus viam justorum, et via impiorum peribit
(Psal. I, 6). Hanc enim non novit Domiminus, quia sinistra
est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis, Non
novi vos (Matth. XXV, 12; Luc. XIII, 27). Quid est
autem quod ille non novit, qui utique novit omnia, sive bona hominum,
sive mala? Sed quid est, Non vos novi; nisi, tales vos ego non
feci? Quemadmodum illud, quod dictum est de ipso Domino Jesu
Christo, quia non noverat peccatum (II Cor. V, 21); quid
est, non noverat, nisi, quia non fecerat? Ac per hoc quod dictum
est, Vias quae a dextris sunt, novit Dominus, quomodo intelligendum
est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est, vias justorum, quae
sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit
Apostolus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 10)? Vias
autem sinistras perversas, id est, vias impiorum, non utique novit,
quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit,
Odivi autem ego perversas vias malorum, ipsae sunt a sinistris.
7. Sed respondetur nobis, Cur ergo dixit, Ne declines in
dexteram, neque in sinistram; cum potius dicere debuisse videatur,
Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a
dextris sunt? Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a
dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare
quippe ille est intelligendus in dexteram, qui bona ipsa opera quae ad
vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum
dixisset, Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus, perversae
autem sunt quae a sinistris sunt; tanquam diceretur ei, Quomodo ergo
non vis ut declinemus ad dexteram? secutus adjunxit, Ipse autem
rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet. Sic
ergo intellige quod tibi praeceptum est, Rectos cursus fac pedibus
tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo
tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis
ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit
virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace
producet.
8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit, Voluntas mea mihi
sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus
illi, qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei
gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates hominum ipsa
ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea
dicunt, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8); in
sinistram declinant. Ideo vobis dixit, Non declinetis in dexteram,
neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut
ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam,
ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei
avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus, ait:
Quid ergo dicemus? per manebimus in peccato, ut gratia abundet?
Atque his verbis hominum errantium et Dei gratiam non intelligentium
respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato,
quomodo vivemus in eo (Id. VI, 1, 2)? Nihil potuit dici
brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc
praesenti saeculo maligno; nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi
gratiae invenitur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato,
per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia,
det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono
proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus
qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace
fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor,
veniat ad me frater Florus.
|
|