|
Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata
gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberum voluntatis arbitrium
inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam
gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem
Scripturis divina documenta. Postea contra Pelagianos probat gratiam
non secundum merita nostra dari. Explicat quomodo vita aeterna, quae
bonis operibus redditur, vere sit gratia. Tum vero monstrat quod
neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit
illa gratia quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa
gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum
dominetur. Expugnat vanum illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt,
|
“gratiam, etsi non secundum merita bonorum operum detur, tamen dari
secundum merita bonae voluntatis, quae praecedit, credentis et
orantis.”
|
|
Incidit in quaestionem, cur Deus jubet quod ipse daturus
est; et an jubeat aliqua quae non possumus. Charitatem, sine qua
praecepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo esse
convincit. Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas
eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua
misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo
aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Tandem
gratuitae gratiae nec meritis redditae luculentum exemplum suppetere in
iis parvulis qui salvantur, dum alii unam cum ipsis causam habentes
pereunt.
|
|