|
21. Utrum autem legerimus in Libris sanctis, gratiam pro gratia,
forsitan quaeritis. Sed habetis Evangelium secundum Joannem tanta
luce clarissimum, ubi Joannes Baptista de Domino Christo dicit,
Nos autem ex plenitudine ejus accepimus, et gratiam pro gratia
(Joan. I, 16). Ex ejus itaque plenitudine accepimus pro modulo
nostro tanquam particulas nostras ut bene vivamus, sicut Deus partitus
est mensuram fidei (Rom. XII, 3); quia unusquisque proprium
donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII,
7); et ipsa est gratia: sed insuper accipiemus et gratiam pro
gratia, quando nobis vita aeterna reddetur, de qua dixit Apostolus,
Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro: cum
prius dixisset, Stipendium peccati, mors. Merito enim stipendium,
quia militiae diabolicae mors aeterna tanquam debitum redditur. Ubi
cum posset dicere, et recte dicere, Stipendium autem justitiae vita
aeterna; maluit dicere, Gratia autem Dei, vita aeterna: ut hinc
intelligeremus, non pro meritis nostris Deum nos ad aeternam vitam,
sed pro sua miseratione perducere. De quo in Psalmo dicit homo ejus
animae suae: Qui coronat te in miseratione et misericordia (Psal.
CII, 4). Numquid non corona bonis operibus redditur? Sed quia
ipsa bona opera ille in bonis operatur , de quo dictum est, Deus est
enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate;
ideo dixit Psalmus, Coronat te in miseratione et misericordia: quia
ejus miseratione bona operamur, quibus corona redditur. Non enim,
quia dixit, Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari,
pro bona voluntate, ideo liberum arbitrium abstulisse putandus est.
Quod si ita esset, non superius dixisset, Cum timore et tremore
vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. II, 13, 12).
Quando enim jubetur ut operentur, liberum eorum convenitur arbitrium:
sed ideo cum timore et tremore; ne sibi tribuendo quod bene operantur,
de bonis tanquam suis extollantur operibus. Tanquam ergo
interrogaretur Apostolus, et diceretur ei, Quare dixisti, Cum
timore et tremore? horum verborum rationem reddidit dicens, Deus est
enim qui operatur in vobis. Si enim timetis et tremitis, non
extollimini tanquam de vestris operibus bonis, quia Deus est qui
operatur in vobis.
|
|