|
23. Quid est ergo quod vanissimi homines et perversissimi Pelagiani
legem dicunt esse Dei gratiam, qua juvamur ad non peccandum? Quid
est miseri quod dicunt, qui sine ulla dubitatione tanto Apostolo
contradicunt? Ille dicit peccatum vires adversus hominem accepisse per
legem, et eum per mandatum, quamvis sanctum et justum et bonum, tamen
occidere, et per bonum operari ei mortem, de qua non liberaretur,
nisi vivificaret spiritus eum, quem littera occiderat sicut alio loco
dicit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor.
III, 6): et isti indociles contra lucem Dei caeci, et contra
vocem Dei surdi, occidentem litteram vivificare dicunt, et
vivificanti spiritui contradicunt. Ergo, fratres, ut ipsius potius
Apostoli verbis vos moneam, debitores sumus non carni, ut secundum
carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si
autem spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis. Haec dixi,
ut apostolicis verbis liberum arbitrium vestrum a malo deterrerem, et
exhortarer ab bonum: nec tamen ideo debetis in homine, hoc est, in
vobis ipsis, non in Domino gloriari, quando non secundum carnem
vivitis, sed spiritu actiones carnis mortificatis. Ut enim non se
extollerent quibus ista dicebat, existimantes se suo spiritu tanta haec
bona opera facere posse, non Dei; propterea cum dixisset, Si autem
spiritu actiones carnis mortificaveritis, vivetis, continuo subjecit,
Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom.
VIII, 12-14). Quando ergo spiritu actiones carnis
mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi
gratias agite, cujus spiritu agimini ut ista valeatis, ut vos filios
Dei esse monstretis. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii
sunt Dei.
|
|