CAPUT XII.

24. Quotquot ergo adjuncto solo adjutorio legis, sine adjutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. Tales sunt de quibus idem dicit apostolus, quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Id. X, 3). De Judaeis hoc dixit, qui de se praesumentes gratiam repellebant, et in Christum propterea non credebant. Suam vero justitiam dicit eos volentes constituere, quae justitia est ex lege; non quia lex ab ipsis est constituta, sed in lege quae ex Deo est, suam justitiam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant: ignorantes Dei justitiam, non qua justitia Deus justus est, sed quae justitia est homini ex Deo. Et ut sciatis hanc illum eorum dixisse justitiam, quae est ex lege; hanc autem Dei, quae homini est ex Deo: audite quid alio loco dicat, cum de Christo loqueretur. Propter quem omnia, inquit, non solum detrimenta esse credidi, verum et stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo (Philipp. III, 8). Quid est autem, non habens meam justitiam quae ex lege est; cum sua non esset lex ipsa, sed Dei: nisi, quia suam dixit justitiam, quamvis ex lege esset, quia sua voluntate legem se posse putabat implere sine adjutorio gratiae quae est per fidem Christi? Ideo cum dixisset, non habens meam justitiam quae ex lege est; secutus adjunxit, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo. Hanc ignorabant, de quibus ait, ignorantes Dei justitiam, id est, quae est ex Deo (hanc enim dat non littera occidens, sed vivificans spiritus); et suam volentes constituere, quam dixit ipse ex lege justitiam, cum diceret, non habens meam justitiam quae ex lege est: justitiae Dei non sunt subjecti, hoc est, gratiae Dei non sunt subjecti. Sub lege enim erant, non sub gratia; et ideo eis dominabatur peccatum, a quo non fit homo liber lege, sed gratia. Propter quod alibi dicit, Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14): non quia lex mala est; sed quia sub illa sunt quos reos facit jubendo, non adjuvando. Gratia quippe adjuvat ut legis quisque sit factor, sine qua gratia sub lege positus tantummodo erit legis auditor. Talibus itaque dicit, Qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4).