|
25. Quis ita sit surdus adversus apostolicas voces, quis ita
desipiat, imo insaniat nesciens quid loquatur, ut audeat dicere,
legem esse gratiam, cum clamet qui sciebat quid loqueretur, Qui in
lege justificamini, a gratia excidistis? Si autem lex non est
gratia, quia ut ipsa lex fiat, non potest lex adjuvare, sed gratia;
numquid natura erit gratia? Nam et hoc Pelagiani ausi sunt dicere,
gratiam esse naturam, in qua sic creati sumus, ut habeamus mentem
rationalem, qua intelligere valeamus, facti ad imaginem Dei, ut
dominemur piscibus maris, et volucribus coeli, et omnibus pecoribus
quae repunt super terram. Sed non haec est gratia, quam commendat
Apostolus per fidem Jesu Christi. Hanc enim naturam etiam cum
impiis et infidelibus certum est nobis esse communem: gratia vero per
fidem Jesu Christi eorum tantummodo est, quorum est ipsa fides. Non
enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Denique sicut eis
qui volentes in lege justificari, a gratia exciderunt, verissime
dicit, Si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est
(Galat. II, 21): sic et his qui gratiam quam commendat et
percipit fides Christi, putant esse naturam, verissime dicitur, Si
ex natura justitia, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim
erat lex, et non justificabat; jam hic erat et natura, et non
justificabat: ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per
illum impleretur, qui dixit, Non veni solvere legem, sed implere
(Matth. V, 17): et natura per Adam perdita, per illum
repararetur, qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat
(Id. XVIII, 11, et Luc. XIX, 10); in quem venturum
antiqui etiam patres crediderant , qui diligebant Deum.
26. Dicunt etiam gratiam Dei, quae data est per fidem Jesu
Christi, quae neque lex est neque natura, ad hoc tantum valere, ut
peccata praeterita dimittantur, non ut futura vitentur, vel
repugnantia superentur. Sed si hoc verum esset, utique in oratione
dominica, cum dixissemus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris; non adderemus, et ne nos in ferasin
tentationem (Matth. VI, 12, 13). Illud enim dicimus ut
peccata dimittantur; hoc autem ut caveantur, sive vincantur: quod a
Patre qui in coelis est, nulla ratione peteremus, si virtute
voluntatis humanae hoc possemus efficere. Commoneo autem Charitatem
vestram, et multum exhortor, ut beati Cypriani librum quem scripsit
de Oratione Dominica, diligenter legatis; et quantum vos Dominus
adjuverit, intelligatis, memoriaeque mandetis. Ibi videbitis
quemadmodum sic alloquatur liberum arbitrium eorum, quos conscriptione
sui sermonis aedificat, ut ostendat tamen ea quae implenda jubentur in
lege, in oratione esse poscenda. Quod utique vanissime fieret, si ad
illa agenda sine divino adjutorio voluntas humana sufficeret.
|
|