CAPUT XIV.

27. Sed cum fuerint convicti, non defensores, sed inflatores et praecipitatores liberi arbitrii, quia neque scientia divinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum est illa gratia, quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa facit ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur: cum ergo in his convicti fuerint, ad hoc se convertunt, ut quocumque modo conentur ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari. Dicunt enim:

“Etsi non datur secundum merita bonorum operum, quia per ipsam bene operamur; tamen secundum merita bonae voluntatis datur: quia bona voluntas,”

inquiunt,

“praecedit orantis, quam praecessit voluntas credentis, ut secundum haec merita gratia sequatur exaudientis Dei.”

28. Jam quidem de fide, hoc est, de voluntate credentis superius disputavi (Supra, nn. 16-18), usque adeo eam demonstrans ad gratiam pertinere, ut Apostolus non diceret, Misericordiam consecutus sum, quia fidelis eram; sed diceret, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor. VII, 25). Sunt et alia testimonia, in quibus est quod ait, Sapite ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Et quod jam commemoravi: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est (Ephes. II, 8). Et illud quod scripsit ad Ephesios: Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo (Id. VI, 23). Et illud, ubi ait: Quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Utrumque ergo ad Dei gratiam pertinet, et fides credentium, et tolerantia patientium, quia utrumque dixit esse donatum. Et illud maxime, ubi dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei (I Cor. IV, 13). Non enim ait, Scientiam fidei; sed, spiritum fidei: quod propterea dixit, ut intelligeremus, quia fides et non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur. Quomodo enim invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quae jubemur. Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam quod lex jubet, facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus, ut facere valeamus.

29. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere. Liberum quidem hominis arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. XCIV, 8). Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre, non diceret per prophetam: Auferam ab eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum. Quod de novo Testamento fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit, ubi ait: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2). Quod non ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent spiritualiter vivere: sed, quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intelligens debuit comparari? Sic enim hoc dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum, ut in praeceptis meis ambulent, et justificationes meas observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, dicit Dominus (Ezech. XI, 19, 20). Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere, bonum meritum bonae voluntatis in homine praecessisse, ut evelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem? Ubi enim praecedit bona voluntas, jam non est utique cor lapideum.

30. Nam et alio loco per eumdem prophetam Deus manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua bona merita, sed propter nomen suum ista facere, ubi ait: Ego facio , domus Israel: sed propter nomen meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante oculos eorum. Et accipiam vos de gentibus, et congregabo vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram: et aspergam vos aqua munda, et mundabimini ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum dabo in vobis: et faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI, 22-27). Quis ita sit caecus, ut non videat; quis ita lapideus, ut non sentiat, istam gratiam, non secundum merita bonae voluntatis dari, Domino dicente atque testante, Ego facio, domus Israel, sed propter nomen meum sanctum? Quare enim dixit, Ego facio, sed propter nomen meum sanctum; nisi ne illi putarent propter bona merita sua fieri, quod non erubescunt dicere Pelagiani? non solum autem bona merita eorum nulla, verum etiam mala merita praecessisse demonstrat, dicendo, sed propter nomen meum sanctum, quod profanastis in gentibus. Quis non videat horrendum malum esse, nomen sanctum Domini profanare? Et tamen propter ipsum nomen meum, inquit, quod profanastis vos, ego faciam vos bonos, non propter vos: et sanctificabo, inquit, nomen meum magnum, quod profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio eorum. Sanctificare se dicit nomen suum, quod superius dixerat sanctum. Hoc est ergo quod oramus in oratione dominica, dicentes, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9): ut sanctificetur in hominibus , quod per seipsum sine dubio semper est sanctum. Denique sequitur: Et scient omnes gentes quia ego sum Dominus, dicit Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis. Cum ergo ipse semper sit sanctus, sanctificatur tamen in eis quibus largitur gratiam tuam, auferendo ab eis cor lapideum, per quod nomen Domini profanaverunt.