CAPUT XV.

31. Ne autem putetur, nihil ibi facere ipsos homines per liberum arbitrium, ideo in psalmo dicitur, Nolite obdurare corda vestra. Et per ipsum Ezechielem, Projicite a vobis omnes impietates vestras, quas impie egistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum, et facite omnia mandata mea. Utquid moriemini, domus Israel, dicit Dominus? quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus, et convertimini et vivetis (Ezech. XVIII, 31, 32). Meminerimus eum dicere, et convertimini et vivetis; cui dicitur, Converte nos, Deus (Psal. LXXIX, 4, et LXXXV, 5). Meminerimus eum dicere, Projicite a vobis omnes impietates vestras: cum ipse justificet impium (Rom. IV, 5). Meminerimus ipsum dicere, Facite vobis cor novum et spiritum novum; qui dicit, Dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in vobis. Quomodo ergo qui dicit, Facite vobis; hoc dicit, Dabo vobis? Quare jubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est; nisi quia dat quod jubet, cum adjuvat ut faciat cui jubet? Semper est autem in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est, quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo bonae voluntatis, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est, Si volueris, servabis mandata (Eccli. XV, sec. LXX): ut homo qui voluerit et non potuerit, nondum se plene velle cognoscat, et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur, ut faciat quod jubetur. Tunc enim utile est velle, cum possumus; et tunc utile est posse, cum volumus: nam quid prodest, si quod non possumus volumus, aut quod possumus nolumus?