|
32. Magnum aliquid Pelagiani se scire putant, quando dicunt,
|
“Non juberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri.”
|
|
Quis
hoc nesciat? Sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus
quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando
impetrat quod lex imperat. Denique ipse qui dixit, Si volueris,
conservabis mandata; in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post
dicit. Quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum
astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me (Id.
XXII, 33)? Jam certe mandata acceperat: Cohibe linguam tuam
a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII,
14). Cum ergo verum sit quod dixit, Si volueris, conservabis
mandata: quare quaerit in ore suo dari custodiam; similis ei qui dicit
in Psalmo, Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL,
3)? Quare non ei sufficit mandatum Dei et voluntas sua;
quandoquidem si voluerit, conservabit mandata? Quam multa Dei
mandata sunt contra superbiam: jam novit ea; si voluerit, conservabit
ea. Quare ergo paulo post dicit, Domine Pater et Deus vitae meae,
elationem oculorum ne dederis mihi? Jam dixerat ei lex, Non
concupisces (Exod. XX, 17): velit ergo, et faciat quod
jubetur; quoniam si voluerit, conservabit mandata. Quare sequitur et
dicit, Concupiscentiam averte a me? Contra luxuriam Deus quam multa
mandavit: faciat ea; quia si voluerit, conservabit mandata. Quid
est quod clamat ad Deum, Ventris appetitio et concubitus ne
apprehendat me (Eccli. XXIII, 4-6)? Si haec ei praesenti
diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: Ex ista oratione
mea, qua haec a Deo peto, intelligite quomodo dixerim, Si
volueris, conservabis mandata. Certum est enim nos mandata servare,
si volumus: sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum
est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum
est nos velle, cum volumus: sed ille facit ut velimus bonum, de quo
dictum est, quod paulo ante posui, Praeparatur voluntas a Domino
(Prov. VIII, sec. LXX); de quo dictum est, A Domino
gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI,
23); de quo dictum est, Deus est qui operatur in vobis et velle
(Philipp. II, 13). Certum est nos facere, cum facimus: sed
ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui
dixit, Faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea
observetis et faciatis. Cum dicit, faciam ut faciatis: quid aliud
dicit, nisi, auferam a vobis cor lapideum, unde non faciebatis; et
dabo vobis cor carneum, unde faciatis? Et hoc quid est, nisi,
Auferam cor durum, unde non faciebatis; et dabo cor obediens, unde
faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo, Pone, Domine,
custodiam ori meo. Hoc est enim dicere, Fac ut ponam custodiam ori
meo: quod beneficium Dei jam fuerat consecutus, qui dixit, Posui
ori meo custodiam (Psal. XXXVIII, 2).
|
|