CAPUT XVII.

33. Qui ergo vult facere Dei mandatum et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam: poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, hoc est, magna charitate fecerunt: de qua charitate ipse Dominus ait, Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis (Joan. XV, 13). Unde et Apostolus dicit, Qui enim diligit proximum, legem implevit: nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis, dilectio (Rom. XIII, 8-10). Ipsam charitatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit (Matth. XXVI, 69-75). Timor enim non est in charitate, sicut ait Joannes evangelista in Epistola sua; sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Et tamen quamvis parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat Domino, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37): putabat enim se posse, quod se velle sentiebat. Et quis istam etsi parvam dare coeperat charitatem, nisi ille qui praeparat voluntatem, et cooperando perficit, quod operando incipit? Quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, qui volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. I, 6). Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur: tamen sine illo vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. De operante illo ut velimus, dictum est: Deus est enim qui operatur in vobis et velle. De cooperante autem cum jam volumus et volendo facimus: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum (Rom. VIII, 28). Quid est, omnia, nisi et ipsas terribiles saevasque passiones? Sarcina quippe illa Christi, quae infirmitati gravis est, levis efficitur charitati. Talibus enim Dominus dixit esse suam sarcinam levem (Matth. XI, 30), qualis Petrus fuit quando passus est pro Christo, non qualis fuit quando negavit Christum.

34. Istam charitatem, id est divino amore ardentissimam voluntatem commendans Apostolus, dicit: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 35-39). Et alio loco dicit: Adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro. Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et si sciero omnia sacramenta, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas magnanima est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati; omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert; charitas nunquam cadit. Et paulo post: Manet, inquit, fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas: sectamini charitatem (I Cor. XII, 31-XIV, 1). Item dicit ad Galatas: Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. V, 13, 14). Hoc est quod ad Romanos ait, Qui diligit alterum, legem implevit (Rom. XIII, 8). Item dicit ad Colossenses: Super omnia autem haec charitatem, quae est vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Et ad Timotheum, Finis, inquit, praecepti est charitas: et adjungens qualis charitas, de corde, inquit, puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Ad Corinthios autem cum dicit, Omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI, 14); satis ostendit, etiam ipsas correptiones, quas asperas et amaras sentiunt qui corripiuntur, cum charitate esse faciendas. Unde alibi cum dixisset, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos: patientes estote ad omnes; mox adjunxit, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14, 15). Ergo et quando corripiuntur inquieti, non malum pro malo, sed potius bonum redditur. Haec autem omnia quae nisi charitas operatur?

35. Et apostolus Petrus: Ante omnia, inquit, mutuam inter vos charitatem perpetuam habentes, quia charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Dicit etiam apostolus Jacobus: Si tamen legem perficitis regalem, secundum Scripturas, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum, bene facitis (Jacobi II, 8). Item Joannes apostolus: Qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet (I Joan. II, 10). Et alio loco: Qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: quia haec est annuntiatio quam audivimus ab initio, ut diligamus invicem. Itemque alibi: Hoc est, inquit, mandatum illius, ut credamus nomini Filii ejus Jesu Christi, et diligamus invicem (Id. III, 10, 23). Et iterum: Hoc, inquit, mandatum habemus ab ipso, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum (Id. IV, 21). Et paulo post: In hoc, inquit, cognoscimus, quia diligimus filios Dei, cum Deum diligimus, et praecepta ejus facimus: Haec est enim dilectio Dei, ut praecepta ejus servemus, et praecepta ejus gravia non sunt (Id. V, 2, 3). Et in Epistola secunda scriptum est: Non quasi praeceptum novum scribam tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus invicem (II Joan. 5).

36. Dicit etiam ipse Dominus Jesus, in duobus praeceptis dilectionis Dei et dilectionis proximi totam Legem Prophetasque pendere (Matth. XXII, 40). De quibus duobus praeceptis in Evangelio secundum Marcum scriptum est: Et accessit unus de scribis qui audierat illos perquirentes, et videns quoniam illis bene responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. Jesus autem respondit ei: Primum omnium mandatum est, Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est; et, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est primum mandatum. Secundum autem simile illi: Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Majus horum aliud non est mandatum (Marc. XII, 28-31). Dicit etiam in Evangelio secundum Joannem: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 34, 35).