CAPUT XVIII.

37. Haec omnia praecepta dilectionis, id est charitatis, quae tanta et talia sunt, ut quidquid se putaverit homo facere bene, si fiat sine charitate, nullo modo fiat bene; haec ergo praecepta charitatis inaniter darentur hominibus, non habentibus liberum voluntatis arbitrium: sed quia per legem dantur et veterem et novam (quamvis in nova venerit gratia quae promittebatur in vetere, lex autem sine gratia littera est occidens, in gratia vero spiritus vivificans), unde est in hominibus charitas Dei et proximi, nisi ex ipso Deo? Nam si non ex Deo, sed ex hominibus, vicerunt Pelagiani: si autem ex Deo, vicimus Pelagianos. Sedeat ergo inter nos judex apostolus Joannes, et dicat nobis: Charissimi, diligamus invicem. In his verbis Joannis cum se illi extollere coeperint et dicere, Utquid nobis hoc praecipitur, nisi quia ex nobis habemus ut invicem diligamus? sequitur continuo idem Joannes, confundens eos et dicens, quia dilectio ex Deo est (I Joan. IV, 7). Non itaque ex nobis, sed ex Deo est. Cur ergo dictum est, Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est; nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod jubebatur impleret. Cum dicitur, Diligamus invicem, lex est: cum dicitur, quia dilectio ex Deo est, gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat (Prov. III, 16, sec. LXX). Unde scriptum est in Psalmo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8).

38. Nemo ergo vos fallat, fratres mei: quia nos non diligeremus Deum, nisi nos prior ipse diligeret. Idem Joannes apertissime hoc ostendit, et dicit, Nos diligamus , quia ipse prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Gratia nos facit legis dilectores, lex vero ipsa sine gratia nonnisi praevaricatores facit. Et quod discipulis suis dicit Dominus, Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Joan. XV, 16); nihil aliud indicat nobis. Si enim nos prius dileximus, ut hoc merito nos ipse diligeret; prius illum nos elegimus, ut ab illo eligi mereremur. Sed ipse qui veritas est, aliud dicit, et huic vanitati hominum apertissime contradicit: Non vos me elegistis inquit. Si ergo non elegistis, sine dubio nec dilexistis: quomodo enim eum eligerent, quem non diligerent? Sed ego, inquit, vos elegi. Numquid non et ipsi postea elegerunt eum, et omnibus bonis hujus saeculi praetulerunt? Sed quia electi sunt, elegerunt: non quia elegerunt, electi sunt. Eligentium hominum meritum nullum esset, nisi eos eligentis gratia Dei praeveniret. Unde et apostolus Paulus benedicens Thessalonicenses : Vos, inquit, Dominus multiplicet, et abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. III, 12). Hanc benedictionem dedit ut nos invicem diligeremus, qui legem dederat ut invicem diligamus. Denique alio loco ad eosdem, quia sine dubio in quibusdam eorum jam erat, quod eis ut esset optaverat: Gratias, inquit, agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem (II Thess. I, 3). Hoc dixit, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, tanquam ex se ipsis id habentes extollerentur. Quod ergo supercrescit fides vestra, inquit, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, gratias agere debemus Deo de vobis ; non ita vos laudare, tanquam hoc habeatis ex vobis.

39. Et ad Timotheum dicit: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis et charitatis et continentiae (II Tim. I, 7). In quo sane Apostoli testimonio cavere debemus, ne nos arbitremur non accepisse spiritum timoris Dei, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit propheta Isaias: Requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI, 2, 3). Non quo timore Petrus Christum negavit, sed illius timoris spiritum accepimus, de quo dicit ipse Christus: Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete. Hoc autem dixit, ne illo timore negaremus eum, quo turbatus est Petrus. Hunc enim auferri voluit a nobis, cum prius dixit: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant (Luc. XII, 5, 4). Hujus timoris non accepimus spiritum, sed virtutis et charitatis et continentiae. De quo spiritu idem ipse ad Romanos ait: Gloriamur in tribulationibus; scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). Non itaque per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, ipsa charitate fit, quam Dei donum esse manifestat, ut tribulatio non auferat, sed potius operetur patientiam. Ad Ephesios etiam, pax, inquit, fratribus et charitas cum fide. Magna bona: sed dicat unde? a Deo, inquit, Patre et Domino Jesu Christo (Ephes. VI, 23). Ergo haec magna bona, non sunt nisi Dei dona.