|
1. Propter eos qui hominis liberum arbitrium sic praedicant et
defendunt, ut Dei gratiam qua vocamur ad eum et a nostris malis
meritis liberamur, et per quam bona merita comparamus quibus ad vitam
perveniamus aeternam, negare audeant et conentur auferre, multa jam
disseruimus, litterisque mandavimus, quantum nobis Dominus donare
dignatus est. Sed quoniam sunt quidam, qui sic gratiam Dei
defendunt, ut negent hominis liberum arbitrium; aut quando gratia
defenditur, negari existiment liberum arbitrium; hinc aliquid scribere
ad vestram Charitatem, Valentine frater, et caeteri qui simul Deo
servitis, compellente mutua charitate curavi. Nuntiatum est enim mihi
de vobis, fratres, ab aliquibus qui in vestra congregatione sunt, et
ad nos inde venerunt, per quos et ista direximus, quod de hac re
dissensiones in vobis sint. Itaque, dilectissimi, ne vos perturbet
hujus quaestionis obscuritas, moneo vos primum, ut de iis quae
intelligitis, agatis Deo gratias: quidquid est autem quo pervenire
nondum potest vestrae mentis intentio, pacem inter vos et charitatem
servantes, a Domino ut intelligatis orate; et donec vos ipse perducat
ad ea quae nondum intelligitis, ibi ambulate quo pervenire potuistis.
Hoc admonet apostolus Paulus, qui cum dixisset nondum se esse
perfectum, paulo post ait, Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; id
est, ita nos esse perfectos, ut nondum ad perfectionem quae nobis
sufficit venerimus: continuoque subjunxit, Et si quid aliter
sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod
pervenimus, in eo ambulemus. (Philipp. III, 12-16).
Ambulando quippe in quod pervenimus, et quo nondum pervenimus
pervenire poterimus, Deo nobis revelante si quid aliter sapimus, si
ea quae jam revelavit non relinquamus.
|
|