|
40. Sed non est mirum, si lux lucet in tenebris, et tenebrae eam
non comprehendunt (Joan. I, 5). In Joanne lux dicit, Ecce
qualem dilectionem dedit nobis Pater, ut filii Dei vocemur et simus
(I Joan. III, 1). Et in Pelagianis tenebrae dicunt,
Dilectio nobis ex nobis est. Quam si veram, id est, christianam
dilectionem haberent, scirent et unde haberent; sicut sciebat
Apostolus, qui dicebat, Nos autem non spiritum hujus mundi
accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata
sunt nobis (I Cor. II, 12). Joannes dicit, Deus dilectio
est (I Joan. IV, 16). Et Pelagiani etiam ipsum Deum non ex
Deo, sed ex semetipsis habere se dicunt: et cum scientiam legis ex
Deo nobis esse fateantur, charitatem ex nobis ipsis volunt. Nec
audiunt Apostolum dicentem, Scientia inflat, charitas autem
aedificat (I Cor. VIII, 1). Quid est ineptius, imo vero
quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius, quam
confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine charitate inflat, et ex
nobis esse charitatem, quae facit ut scientia inflare non possit?
Item cum dicat Apostolus, supereminentem scientiae charitatem
Christi (Ephes. III, 19); quid est insanius, quam putare ex
Deo esse scientiam, quae subdenda est charitati, et ex hominibus
charitatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina
sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est, A facie ejus
scientia et intellectus procedit (Prov. II, sec. LXX):
scriptum est, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7). Et
legimus, Spiritum scientiae et pietatis (Isai. XI, 2):
legimus, Spiritum virtutis et charitatis et continentiae (II Tim.
I, 7). Sed majus est donum charitas quam scientia: nam scientia
quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur; charitas
autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur (I Cor.
XIII, 4).
|
|