CAPUT XX.

41. Satis me disputasse arbitror adversus eos qui gratiam Dei vehementer oppugnant, qua voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam, et cum bona fuerit adjuvatur; et sic disputasse, ut non magis ego, quam divina ipsa Scriptura vobiscum locuta sit evidentissimis testimoniis veritatis: quae Scriptura divina si diligenter inspiciatur, ostendit non solum bonas hominum voluntates quas ipse facit ex malis, et a se factas bonas in actus bonos et in aeternam dirigit vitam, verum etiam illas quae conservant saeculi creaturam, ita esse in Dei potestate, ut eas quo voluerit, quando voluerit, faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas, sicut ipse judicat, occultissimo quidem judicio, sed sine ulla dubitatione justissimo. Nam invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum: sicut sunt vasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem (Rom. IX, 22): sicut est induratio Pharaonis, cujus et causa dicitur, ad ostendendam in illo virtutem Dei (Exod. VII, 3, et X, 1): sicut est fuga Israelitarum a facie hostium de civitate Gai; in animo enim factus est timor ut fugerent, et hoc factum est ut vindicaretur peccatum et modo, quo fuerat vindicandum: unde dicit Dominus ad Jesum Nave, Non poterunt filii Israel subsistere ante faciem inimicorum suorum (Josue VII, 4, 12). Quid est, Non poterunt subsistere? Quare non subsistebant per liberum arbitrium, sed per timorem turbata voluntate fugiebant; nisi quia Deus dominatur et voluntatibus hominum, et quos vult in formidinem convertit iratus? Numquid non hostes Israelitarum adversus populum Dei, quem ducebat Jesus Nave, sua voluntate pugnarunt? Et tamen dicit Scriptura, quia per Dominum factum est confortari cor eorum, ut obviam irent ad bellum ad Israel, ut exterminarentur (Id. XI, 20). Numquid non sua voluntate homo improbus filius Gemini maledicebat regi David? Et tamen quid ait David, plenus vera et alta et pia sapientia ? quid ait illi qui maledicentem percutere voluit? Quid mihi, inquit, et vobis, filii Sarviae? Dimittite eum, et maledicat; quia Dominus dixit illi maledicere David. Et quis dicet ei, Quare fecisti sic? Deinde Scriptura divina plenam sententiam regis velut ab alio initio repetendo commendans: Et dixit, inquit, David ad Abessa et ad omnes pueros ejus: Ecce filius meus qui exiit de utero meo; quaerit animam meam, et adhuc modo filius Gemini ? Sinite illum, maledicat, quoniam dixit illi Dominus, ut videat Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto (II Reg. XVI, 5-12). Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere David, quis sapiens et intelliget? Non enim jubendo dixit, ubi obedientia laudaretur; sed quod ejus voluntatem proprio vitio suo malam in hoc peccatum judicio suo justo et occulto inclinavit, ideo dictum est, dixit ei Dominus. Nam si jubenti obtemperasset Deo, laudandus potius quam puniendus esset, sicut ex hoc peccato postea novimus esse punitum. Nec causa tacita est, cur ei Dominus isto modo dixerit maledicere David, hoc est, cor ejus malum in hoc peccatum miserit vel dimiserit: ut videat, inquit, Dominus humilitatem meam, et retribuat mihi bona pro maledicto ejus in die isto. Ecce quomodo probatur, Deum uti cordibus etiam malorum ad laudem atque adjumentum bonorum. Sic usus est Juda tradente Christum, sic usus est Judaeis crucifigentibus Christum. Et quanta inde bona praestitit populis credituris! Qui et ipso diabolo utitur pessimo, sed optime, ad exercendam et probandam fidem et pietatem bonorum, non sibi, qui omnia scit antequam fiant, sed nobis, quibus erat necessarium, ut eo modo ageretur nobiscum. Numquid non sua voluntate Abessalon elegit consilium quod sibi oberat? Et tamen ideo fecit, quia exaudierat Dominus ejus patrem orantem, ut hoc fieret. Propter quod Scriptura ait: Et Dominus mandavit dissipare consilium Achitophel bonum, ut inducat Dominus super Abessalon omnia mala (II Reg. XVII, 14). Bonum consilium dixit, quod ad tempus proderat causae, quia pro ipso erat contra patrem ejus, cotra quem rebellaverat, ut posset eum opprimere, nisi Dominus consilium dissipasset quod dederat Achitophel, agendo in corde Abessalon, ut tale consilium repudiaret, et aliud quod ei non expediebat eligeret.