|
42. Quis non ista judicia divina contremiscat, quibus agit Deus in
cordibus etiam malorum hominum quidquid vult, reddens eis tamen
secundum merita eorum? Roboam filius Salomonis respuit consilium
salubre seniorum, quod ei dederant, ne cum populo dure ageret, et
verbis coaevorum suorum potius acquievit, respondendo minaciter quibus
leniter debuit. Unde hoc, nisi propria voluntate? Sed hinc ab eo
recesserunt decem tribus Israel, et alium regem sibi constituerunt
Jeroboam, ut irati Dei voluntas fieret, quod etiam futurum esse
praedixerat. Quid enim Scriptura dicit? Et non audivit rex plebem,
quoniam erat conversio a Domino, ut statueret verbum suum quod locutus
est in manu Achiae Selonitae de Jeroboam filio Nabath (III
Reg. XII, 3-20). Nempe sic factum est illud per hominis
voluntatem, ut tamen conversio esset a Domino. Legite libros
Paralipomenon, et invenietis in secundo libro scriptum: Et
suscitavit Dominus super Joram spiritum Philistiim et Arabum qui
finitimi erant Aethiopibus, et ascenderunt in terram Juda, et
dissipaverunt eam, et ceperunt omnem substantiam, quae in domo regis
inventa est (II Par. XXI, 16, 17). Hic ostenditur,
Deum suscitare hostes eis terris vastandis, quas tali poena judicat
dignas. Numquid tamen Philistiim et Arabes in terram Judaeam
dissipandam sine sua voluntate venerunt, aut sic venerunt sua
voluntate, ut mendaciter scriptum sit quod Dominus ad hoc faciendum
eorum spiritum suscitavit? Imo utrumque verum est, quia et sua
voluntate venerunt, et tamen spiritum eorum Dominus suscitavit. Quod
etiam sic dici potest, et eorum spiritum Dominus suscitavit, et tamen
sua voluntate venerunt. Agit enim Omnipotens in cordibus hominum
etiam motum voluntatis eorum, ut per eos agat quod per eos agere ipse
voluerit, qui omnino injuste aliquid velle non novit. Quid est quod
homo Dei dixit ad Amessiam regem, Non veniat tecum exercitus
Israel, non est enim Dominus cum Israel , omnibus filiis Ephrem:
quoniam si putaveris obtinere in illis, in fugam convertet te Deus
ante inimicos, quoniam virtus est Deo vel adjuvare vel in fugam
vertere (II Par. XXV, 7, 8)? Quomodo virtus Dei alios
adjuvat in bello dando eis fiduciam, alios immisso timore vertit in
fugam, nisi quia ille qui in coelo et in terra omnia quaecumque voluit
fecit (Psal. CXXXIV, 6), etiam in cordibus hominum
operatur? Legimus quid dixerit Joas rex Israel, mittens nuntium ad
Amessiam regem volentem pugnare cum illo. Nam post aliqua dixit:
Nunc sede in domo tua. Quid provocas in malum, et cadis tu et Juda
tecum (IV Reg. XIV, 9, 10)? Deinde Scriptura
subjunxit: Et non audivit Amessias; quoniam a Deo erat ut
traderetur in manus , quoniam quaesierunt deos Edom (II Par.
XXV, 20). Ecce Deus idololatriae peccatum volens vindicare,
hoc operatus est in ejus corde, cui utique juste irascebatur, ut
admonitionem salubrem non audiret, sed ea contempta iret in bellum,
ubi cum suo exercitu caderet. Per Ezechielem prophetam dicit Deus,
Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi
prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum
de medio populi mei Israel (Ezech. XIV, 9). In libro Esther
scriptum est, quae mulier ex populo Israel in terra captivitatis facta
erat uxor alienigenae regis Assueri: ergo in ejus libro scriptum est,
quod cum haberet necessitatem interveniendi pro populo suo, quem rex,
ubicumque in regno ejus esset, jusserat trucidari, oravit ad
Dominum: cogebat enim eam magna necessitas, ut praeter jussum regis
et praeter ordinem suum ad illum auderet intrare (Esther III et
IV). Et videte quid Scriptura dicat: Et intuitus est eam tanquam
taurus impetu indignationis suae, et timuit regina, et conversus est
color ejus per dissolutionem, et inclinavit se super caput delicatae
suae, quae praecedebat eam: et convertit Deus, et transtulit
indignationem ejus in lenitatem (Id. V, sec. LXX). Scriptum
est et in Proverbiis Salomonis: Sicut impetus aquae, sic cor regis
in manu Dei; quocumque voluerit, declinabit illud (Prov. XXI,
1). Et in psalmo centesimo quarto legitur dictum de Aegyptiis,
quid eis fecerit Deus: Et convertit cor eorum ut odissent populum
ejus, ut dolum facerent in servos ejus (Psal. CIV, 25). In
Litteris etiam apostolicis videte quae scripta sunt; in Epistola
Pauli apostoli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus in
desideria cordis eorum, in immunditiam. Item paulo post: Propter
hoc tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item paulo post:
Sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus
in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24,
26, 28). Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda ait de
quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salvi
fierent, et ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant
mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati; sed
consenserunt iniquitati (II Thess. II, 10, 11).
43. His et talibus testimoniis divinorum eloquiorum, quae omnia
commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur,
operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates
quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala
pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando
occulto, semper tamen justo. Fixum enim debet esse et immobile in
corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum (Rom. IX,
14). Ac per hoc quando legitis in Litteris veritatis, a Deo
seduci homines, aut obtundi vel obdurari corda eorum, nolite dubitare
praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur: ne
incurratis in illud proverbium Salomonis, Insipientia viri violat
vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX, 3).
Gratia vero non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non
est gratia (Rom. XI, 6): quia ideo gratia vocatur, quia gratis
datur. Si autem potens est, sive per Angelos, vel bonos vel malos,
sive quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum, pro meritis
eorum, quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est
ab Adam, aut crevit per propriam voluntatem: quid mirum est, si per
Spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona, qui
operatus est ut ipsa corda essent ex malis bona?
|
|