|
44. Sed suspicentur homines quaelibet merita bona, quae putant
praecedere, ut justificentur per Dei gratiam; non intelligentes, cum
hoc dicunt, nihil aliud quam se negare gratiam: sed, ut dixi, quod
volunt de majoribus suspicentur; de parvulis certe Pelagiani quid
respondeant non inveniunt, quorum nec voluntas ulla est in accipienda
gratia, cujus voluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos
etiam cum fletu reluctari videmus, quando baptizantur et divina
Sacramenta percipiunt; quod eis ad magnum impietatis peccatum
imputaretur, si jam libero uterentur arbitrio: et tamen haeret etiam
in reluctantibus gratia, apertissime nullo bono merito praecedente,
alioquin gratia jam non esset gratia. Et aliquando filiis infidelium
praestatur haec gratia, cum occulta Dei providentia in manus piorum
quomodocumque perveniunt: aliquando autem filii fidelium non eam
consequuntur, aliquo impedimento existente, ne possit periclitantibus
subveniri. Fiunt vero ista per occultam Dei providentiam, cujus
inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae: quod ut Apostolus
diceret, quid praedixerit intuemini. Agebat enim de Judaeis et
Gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est, ad Gentes, et ait:
Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem
misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate; ita et hi nunc
non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam
consequantur: conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium
misereatur (Rom. XI, 30-33). Et cum attendisset quid
dixerit, admirans sententiae suae certam quidem veritatem, sed magnam
profunditatem, quomodo concluserit Deus omnes in infidelitate, ut
omnium misereatur, quasi faciens mala ut venirent bona, mox exclamavit
atque ait: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam
inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Haec
enim inscrutabilia judicia et investigabiles viae perversi homines non
cogitantes, et proclives ad reprehendendum, non idonei ad
intelligendum, putabant et jactitabant Apostolum dicere, Faciamus
mala, ut veniant bona (Id. III, 8.) Quod absit ut Apostolus
diceret: sed homines non intelligentes hoc putabant dici, quando
audiebant quod dixit Apostolus, Lex autem subintravit, ut abundaret
delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia (Id.
5, 20). Sed utique gratia id agit, ut jam fiant bona ab eis qui
fecerunt mala; non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment
bona. Non itaque debent dicere, Faciamus mala, ut veniant bona:
sed, Fecimus mala, et venerunt bona; jam faciamus bona, ut in
futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus
pro malis bona. Propter quod scriptum est in Psalmo: Misericordiam
et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Prius itaque
non ideo venit Filius hominis in mundum, ut judicet mundum, sed ut
salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17): hoc propter
misericordiam: postea vero propter judicium venturus est judicare vivos
et mortuos; quamvis et in hoc tempore ipsa salvatio non fiat sine
judicio, sed occulto, ideo ait, In judicium veni in hunc mundum, ut
qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant (Id. IX,
39).
|
|