CAPUT XXIII.

45. Ad occulta ergo Dei judicia revocate, quando videtis in una causa, quam certe habent omnes parvuli, haereditarium malum trahentes ex Adam, huic subveniri ut baptizetur, illi non subveniri ut in ipsa obligatione moriatur; illum baptizatum in hac vita relinqui, quem praescivit Deus impium futurum, istum vero baptizatum rapi ex hac vita, ne malitia mutet intellectum ejus (Sap. IV, 11): et nolite in istis dare injustitiam vel insipientiam Deo, apud quem justitiae fons est et sapientiae: sed sicut vos exhortatus sum ab initio sermonis hujus, in quod pervenistis, in eo ambulate, et hoc quoque vobis Deus revelabit (Philipp. III, 16 et 15), et si non in hac vita, certe in altera: nihil est enim occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26). Quando ergo auditis dicentem Dominum, Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV, 9); et quod ait Apostolus, Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX, 18): in eo quem seduci permittit vel obdurari , mala ejus merita credite; in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus, Ego induravi Pharaonem; vel, induravi, aut indurabo cor Pharaonis (Exod. IV-XIV, passim). Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia, dicente Scriptura: Et ingravavit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum (Id. VIII, 32). Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. Certi ergo estote quia non erit inanis labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27). Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est; et bona pro malis, quoniam bonus est; et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est; tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro injustitia; et reddet bona pro malis, gratiam pro injustitia; et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.