|
46. Repetite assidue librum istum, et si intelligitis, Deo
gratias agite: ubi autem non intelligitis, orate ut intelligatis:
dabit enim vobis Dominus intellectum. Mementote scriptum esse: Si
quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus
affluenter et non improperat, et dabitur ei (Jacobi I, 5). Ipsa
est sapientia desursum descendens, sicut ipse apostolus Jacobus
dicit. Illam vero sapientiam repellite a vobis, et orate ut non sit
in vobis, quam detestatus est, ubi ait: Quod si zelum amarum
habetis, et contentiones in vobis sunt, non est ista sapientia
desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim
zelus et contentio est, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae
autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde
pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus
bonis, inaestimabilis, sine simulatione (Id. III,
14-17.) Quid boni ergo non habebit, qui hanc sapientiam
postularit et impetrarit a Domino? Et hinc intelligite gratiam; quia
si ex nobis esset ista sapientia, desursum non esset, nec ab ipso qui
nos creavit Deo postulanda esset. Fratres, orate et pro nobis, ut
temperanter et pie et juste vivamus in hoc saeculo, exspectantes illam
beatam spem, et manifestationem Domini et Salvatoris nostri Jesu
Christi (Tit. II, 12, 13), cui est honor et gloria et
regnum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
|
|