|
2. Revelavit autem nobis per Scripturas suas sanctas, esse in
homine liberum voluntatis arbitrium. Quomodo autem revelaverit,
commemoro vos, non humano eloquio, sed divino. Primum, quia ipsa
divina praecepta homini non prodessent, nisi haberet liberum voluntatis
arbitrium, quo ea faciens ad promissa praemia perveniret. Ideo enim
data sunt, ut homo excusationem de ignorantia non haberet: sicut
Dominus dicit in Evangelio de Judaeis, Si non venissem et locutus
eis fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent
de peccato suo (Joan. XV, 22). De quo peccato dicit, nisi de
illo magno, quod praesciebat eorum futurum quando ista dicebat, id
est, quo eum fuerant occisuri? Neque enim nullum habebant peccatum,
antequam Christus venisset in carne ad eos. Item dicit Apostolus:
Revelatur ira Dei de coelo in omnem impietatem et injustitiam hominum
eorum, qui veritatem in iniquitate detinent: quia quod notum est
Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit.
Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt,
intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas,
ut sint inexcusabiles (Rom. I, 18-20). Quomodo dicit
inexcusabiles, nisi de illa excusatione qua solet dicere humana
superbia, Si scissem, fecissem; ideo non feci, quia nescivi? aut,
Si scirem, facerem; ideo non facio, quia nescio? Haec eis
excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi
manifestatur.
3. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur,
quibus dicit apostolus Jacobus: Nemo cum tentatur, dicat, Quoniam
a Deo tentor . Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem
tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et
illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum;
peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I,
13-15). Item de ipso Deo se excusare volentibus, respondet
liber Proverbiorum Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus,
Deum autem causatur in corde suo. (Prov. XIX, 3). Et liber
Ecclesiasticus dicit: Ne dixeris, Quia propter Dominum recessi:
quae enim odit non facias. Ne dixeris, Quia ipse me induxit: non
enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et
non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit hominem, et
reliquit eum in manu consilii sui. Si volueris, conservabis mandata,
et fidem bonam placiti. Apponit tibi ignem et aquam; ad quodcumque
volueris extende manum tuam. In conspectu hominis vita et mors, et
quodcumque placuerit dabitur ei (Eccli. XV, 11-18). Ecce
apertissime videmus expressum liberum humanae voluntatis arbitrium.
4. Quid illud, quod tam multis locis omnia mandata sua custodiri et
fieri jubet Deus? quomodo jubet, si non est liberum arbitrium? Quid
beatus ille, de quo Psalmus dicit, quod in lege Domini fuit voluntas
ejus (Psal. I, 2)? nonne satis indicat voluntate sua hominem in
lege Dei consistere? Deinde tam multa mandata, quae ipsam quodam
modo nominatim conveniunt voluntatem, sicut est, Noli vinci a malo
(Rom. XII, 21): et alia similia, sicut sunt, Nolite fieri
sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI,
9); et, Noli repellere consilia matris tuae (Prov. I, 8);
et, Noli esse sapiens apud te ipsum; et, Noli deficere a disciplina
Domini; et, Noli negligere legem; et, Noli abstinere bene facere
egenti; et, Noli fabricare in amicum tuum mala (Id. III, 7,
11, 27, 29); et, Noli intendere fallaci mulieri (Id. V,
2); et, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV,
4); et, Noluerunt accipere disciplinam (Prov. I, 29): et
innumerabilia talia in veteribus Libris divinorum eloquiorum quid
ostendunt, nisi liberum arbitrium voluntatis humanae? In Libris
etiam novis evangelicis et apostolicis quid aliud ostenditur, ubi
dicitur, Nolite vobis condere thesauros in terra (Matth. VI,
19); et, Nolite timere eos qui occidunt corpus (Id. X,
28); et, Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Id.
XVI, 24); et, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc.
II, 14): et quod dicit apostolus Paulus, Quod vult faciat,
non peccat si nubat : qui autem statuit in corde suo, non habens
necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc statuit
in corde suo, servare virginem suam, bene facit (I Cor. VII,
36, 37). Item dicit, Si autem volens, hoc facio, mercedem
habeo (Id. IX, 17): et alio loco, Sobrii estote juste, et
nolite peccare (Id. XV, 34): et iterum, Ut quemadmodum
promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi (II Cor.
VIII, 11). Et ad Timotheum dicit, Cum enim in deliciis
egerint in Christo, nubere volunt (I Tim. V, 11): et alibi,
Sed et omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem
patientur (II Tim, III, 12): et ipsi Timotheo, Noli
negligere gratiam quae in te est (I Tim. IV, 14). Et ad
Philemonem: Ne bonum tuum velut ex necessitate esset, sed ex
voluntate (Philem. 14). Servos etiam ipsos monet, ut dominis
suis ex animo serviant cum bona voluntate (Ephes. VI, 6). Item
Jacobus, Nolite itaque errare, fratres mei, et nolite in personarum
acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi (Jacobi II,
1): et, Nolite detrahere de alterutro (Id. IV, 11). Item
Joannes in Epistola sua, Nolite diligere mundum (I Joan. II,
15): et caetera hujusmodi. Nempe ubi dicitur, Noli hoc, et noli
illud, et ubi ad aliquid faciendum vel non faciendum in divinis monitis
opus voluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. Nemo
ergo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum
peccat. Neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a
propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus
bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo, de quo dictum est,
Qui reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27).
|
|