|
5. Qui ergo noverunt divina mandata, aufertur eis excusatio, quam
solent homines habere de ignorantia. Sed nec ipsi sine poena erunt,
qui legem Dei nesciunt. Qui enim sine lege peccaverunt, sine lege
peribunt: qui autem in lege peccaverunt, per legem judicabuntur
(Rom. II, 12). Quod mihi non videtur Apostolus ita dixisse,
tanquam pejus aliquid significaverit esse passuros, qui legem nesciunt
in peccatis suis, quam illos qui sciunt. Pejus enim videtur esse
perire, quam judicari: sed cum hoc de Gentibus et de Judaeis
loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt;
quis audeat dicere Judaeos qui in lege peccant, non esse perituros,
cum in Christum non crediderint ; quandoquidem de illis dictum est,
per legem judicabuntur? Sine fide enim Christi nemo liberari potest;
ac per hoc ita judicabuntur ut pereant. Nam si pejor est conditio
nescientium quam scientium legem Dei, quomodo verum erit quod Dominus
in Evangelio ait, Servus qui nescit voluntatem domini sui, et facit
digna plagis, vapulabit pauca: servus autem qui scit voluntatem domini
sui, et facit digna plagis, vapulabit multa (Luc. XII, 48,
47)? Ecce ubi ostendit gravius peccare hominem scientem quam
nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras,
ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescisse,
aliud scire noluisse. Voluntas quippe in eo arguitur, de quo
dicitur, Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4).
Sed et illa ignorantia quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum
qui tanquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno
igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino
quid crederet; sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa
dictum est, Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt (Psal.
LXXVIII, 6): et illud quod ait Apostolus, Cum venerit in
flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess.
I, 8). Verumtamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat
unusquisque, Nescivi, non audivi, non intellexi; voluntas
convenitur humana, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9): quamvis pejor
appareat, de quo dictum est, Verbis non emendabitur servus durus; si
enim intellexerit, non obaudiet (Prov. XXIX, 19). Quando
autem dicit homo, Non possum facere quod praecipitur, quoniam
concupiscentia mea vincor: jam quidem de ignorantia non habet
excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se
cognoscit et dolet; cui tamen dicit Apostolus, Noli vinci a malo,
sed vince in bono malum (Rom. XII, 21). Et utique cui
dicitur, Noli vinci, arbitrium voluntatis ejus sine dubio
convenitur. Velle enim et nolle propriae voluntatis est.
|
|