|
6. Sed metuendum est ne ista omnia divina testimonia, et quaecumque
alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione liberi
arbitrii, sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam
conversationem, cui merces aeterna debetur, adjutorio et gratiae Dei
locus non relinquatur; et audeat miser homo, quando bene vivit et bene
operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in se
ipso, non in Domino gloriari, et spem recte vivendi in se ipso
ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiae prophetae dicentis,
Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii
sui, et a Domino discedit cor ejus (Jerem. XVII, 5).
Intelligite, fratres, hoc propheticum testimonium. Quia enim non
dixit propheta, Maledictus homo qui spem habet in se ipso; posset
alicui videri ideo dictum esse, Maledictus homo qui spem habet in
homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo
ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in se ipso haberet spem;
propterea cum dixisset, Maledictus homo qui spem habet in homine, mox
addidit, et firmat carnem brachii sui. Brachium pro potentia posuit
operandi. In nomine autem carnis intelligenda est humana fragilitas.
Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque
invalidam, id est humanam, sibi sufficere ad bene operandum putat,
nec adjutorium sperat a Domino. Propterea subjecit , et a Domino
discedit cor ejus. Talis est haeresis Pelagiana, non antiqua, sed
ante non multum tempus exorta: contra quam haeresim cum fuisset diutius
disputatum, etiam ad concilia episcopalia novissima necessitate
perventum est; unde vobis, non quidem omnia, sed tamen aliqua legenda
direxi. Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine,
firmantes carnem brachii nostri: nec a Domino discedat cor nostrum;
sed ei dicat, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias
me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9).
7. Proinde, charissimi, sicut superioribus testimoniis sanctarum
Scripturarum probavimus, ad bene vivendum et recte agendum esse in
homine liberum voluntatis arbitrium; sic etiam de gratia Dei, sine
qua nihil boni agere possumus, quae sint divina testimonia videamus.
Ac primum de ipsa vestra professione aliquid dicam. Neque enim
congregaret vos ista societas, in qua continenter vivitis , nisi
voluptatem conjugalem contemneretis. Hinc autem Domino loquenti cum
dixissent discipuli, Si talis est causa hominis cum uxore, non
expedit nubere; respondit eis, Non omnes capiunt verbum hoc, sed
quibus datum est (Matth. XIX, 10, 11). Numquid non
liberum arbitrium Timothei est exhortatus Apostolus dicens, Contine
te ipsum (I Tim. V, 22)? Et in hac re potestatem voluntatis
ostendit, ubi ait, non habens necessitatem, potestatem autem habens
suae voluntatis, ut servet virginem suam. Et tamen, non omnes
capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quibus enim non est datum,
aut nolunt, aut non implent quod volunt: quibus autem datum est, sic
volunt ut impleant quod volunt. Itaque, ut hoc verbum, quod non ab
omnibus capitur, ab aliquibus capiatur, et Dei donum est, et liberum
arbitrium.
8. De ipsa quoque pudicitia conjugali nempe Apostolus ait, Quod
vult faciat, non peccat si nubat (I Cor. VII, 37, 36):
et tamen etiam hoc Dei donum est, dicente Scriptura, A Domino
jungitur mulier viro (Prov. XIX, 14). Ideo Doctor Gentium
et pudicitiam conjugalem per quam non fiunt adulteria, et perfectiorem
continentiam per quam nullus concubitus quaeritur, sermone suo
commendans, et hoc et illud donum Dei esse monstravit, scribens ad
Corinthios, et admonens conjuges ne se invicem fraudent: quos cum
admonuisset, adjecit, Vellem autem omnes homines esse sicut et me
ipsum; quia utique ipse ab omni concubitu continebat: et continuo
subjunxit, Sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius sic,
alius autem sic (I Cor. VII, 7). Numquid tam multa quae
praecipiuntur in lege Dei, ne fornicationes et adulteria
committantur, indicant aliud quam liberum arbitrium? Neque enim
praeciperentur, nisi homo haberet propriam voluntatem, qua divinis
praeceptis obediret. Et tamen Dei donum est, sine quo servari
castitatis praecepta non possunt. Unde ait ille in libro Sapientiae:
Cum scirem quia nemo esse potest continens nisi Deus det; et hoc
ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII,
21). Ut autem ista non serventur castitatis sancta mandata,
unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus
(Jacobi I, 14). Ubi si dixerit, Volo servare, sed vincor a
concupiscentia mea: respondet Scriptura libero ejus arbitrio, quod
jam superius dixi, Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod
tamen ut fiat, adjuvat gratia: quae nisi adjuverit, nihil lex erit
nisi virtus peccati. Augetur enim concupiscentia, et majores vires
accipit lege prohibente, nisi adjuvet spiritus gratiae. Hoc est quod
dicit ille ipse Doctor Gentium: Aculeus autem mortis est peccatum;
virtus vero peccati, lex. Ecce unde dicit homo, Volo legis servare
mandatum, sed virtute concupiscentiae meae vincor. Et cum voluntas
ejus convenitur, et dicitur, Noli vinci a malo; quid ei prodest,
nisi gratia succurrente fiat? Quod ipse Apostolus secutus adjunxit:
nam cum dixisset, virtus peccati lex, continuo subjecit, Gratias
autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum
Christum (I Cor. XV, 56, 57). Ergo et victoria qua
peccatum vincitur, nihil aliud est quam donum Dei, in isto certamine
adjuvantis liberum arbitrium.
9. Propter quod dicit et coelestis Magister, Vigilate, et orate,
ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41). Ergo
unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans oret, ne intret in
tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non
autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam
malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a
Domino victoria concedatur oranti, ne intret in tentationem. Quid
vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur
accipitur? Si enim dixisset Salvator noster, Vigilate, ne intretis
in tentationem; admonuisse tantummodo videretur hominis voluntatem:
cum vero addidit, et orate, ostendit Deum adjuvare, ne intretur in
tentationem. Dictum est libero arbitrio, Fili, noli deficere a
disciplina Domini (Prov. III, 11): et Dominus dixit, Ego
rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII,
32). Homo ergo gratia juvatur, ne sine causa voluntati ejus
jubeatur.
|
|