CAPUT V.

10. Cum dicit Deus, Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I, 3): unum horum videtur esse nostrae voluntatis, id est, ut convertamur ad eum; alterum vero ipsius gratiae, id est, ut etiam ipse convertatur ad nos. Ubi possunt putare Pelagiani suam obtinere sententiam, qua dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod quidem in Oriente, hoc est, in provincia Palaestina, in qua est civitas Jerusalem, cum ipse Pelagius ab episcopis audiretur, affirmare non ausus est. Nam inter caetera quae illi objecta sunt, et hoc objectum est, quod diceret, gratiam Dei secundum merita nostra dari: quod sic alienum est a catholica doctrina et inimicum gratiae Christi, ut nisi hoc objectum sibi anathemasset , ipse inde anathematus exisset . Sed fallaciter eum anathemasse, posteriores ejus indicant libri in quibus omnino nihil aliud defendit, quam gratiam Dei secundum merita nostra dari. Talia ergo de Scripturis colligunt, quale est hoc unum quod paulo ante dixi, Convertimini ad me, et convertar ad vos; ut secundum meritum conversionis nostrae ad Deum, detur gratia ejus, in qua ad nos et ipse convertitur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, quia nisi donum Dei esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos; et, Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 7, 5); et hujusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum, quid est aliud nisi ad eum credendo converti? Et tamen ait: Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI, 66).

11. Item quod scriptum est in libro secundo Paralipomenon, Dominus vobiscum, cum vos estis cum eo, et si quaesieritis eum, invenietis; si autem reliqueritis eum, derelinquet vos (II Par. XV, 2); manifestat quidem voluntatis arbitrium. Sed illi qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ista testimonia sic accipiunt, ut dicant meritum nostrum in eo esse, quod sumus cum Deo; ejus autem gratiam secundum hoc meritum dari, ut sit et ipse nobiscum. Item meritum nostrum in eo esse, quod quaerimus eum; et secundum hoc meritum dari ejus gratiam, ut inveniamus eum. Et in libro primo quod dictum est, Et tu, Salomon fili mi, cognosce Deum, et servi ei in corde perfecto et anima volente; quia omnia corda scrutatur Dominus, et omnem cogitationem mentium novit: si quaesieris eum, invenietur tibi; et si dimiseris eum, repellet te in perpetuum (I Par. XXVIII, 9); declarat voluntatis arbitrium. Sed illi in eo ponunt meritum hominis, quod dictum est, si quaesieris eum; et secundum hoc meritum dari gratiam, in eo quod dictum est , invenietur tibi: et omnino laborant, quantum possunt, ostendere gratiam Dei secundum merita nostra dari; hoc est, gratiam non esse gratiam. Quibus enim secundum meritum redditur, non imputatur merces secundum gratiam, sed secundum debitum, sicut apertissime dicit Apostolus (Rom. IV, 4).

12. Meritum enim fuit quidem in apostolo Paulo, sed malum, quando persequebatur Ecclesiam: unde dicit, Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Cum ergo haberet hoc meritum malum, redditum est ei bonum pro malo: ideoque secutus adjunxit, Sed gratia Dei sum id quod sum. Atque ut ostenderet et liberum arbitrium, mox addidit, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi. Hoc enim liberum arbitrium hominis exhortatur et in aliis, quibus dicit, Rogamus ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (II Cor. VI, 1). Utquid enim eos rogat, si gratiam sic susceperunt, ut propriam perderent voluntatem? Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, continuo cum dixisset, Gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi; subjunxit atque ait, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10): id est, non solus, sed gratia Dei mecum: ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo. Ut autem de coelo vocaretur, et tam magna efficacissima vocatione converteretur (Act. IX), gratia Dei erat sola; quia merita ejus erant magna, sed mala. Denique et alibi dicit ad Timotheum: Collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis, et vocantis vocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu (II Tim. I, 8, 9). Item merita sua, sed mala commemorans dicit: Fuimus enim stulti et nos aliquando et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, abominabiles, invicem odio habentes. Quid istis tam malis meritis nisi poena utique debebatur? Sed Deo reddente bona pro malis, per gratiam quae non secundum merita nostra datur, factum est quod deinde subjungit et dicit:

“Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos; sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem ditissime effudit super nos, per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 3-7). ”