|
13. His et talibus testimoniis divinis probatur, gratiam Dei non
secundum merita nostra dari: quandoquidem non solum nullis bonis,
verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et
quotidie dari videmus. Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse
etiam merita nostra bona, per illam tamen: nam si se illa
subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero
arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona,
debet sibi tribuere illa, sed Deo, cui dicitur in Psalmo, Adjutor
meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9). Dicendo, ne
derelinquas me, ostendit quia si derelictus fuerit, nihil boni valet
ipse per se: unde et ille ait, Ego dixi in abundantia mea, Non
movebor in aeternum. Putaverat enim suum fuisse bonum, quod ei sic
abundabat, ut non moveretur: sed ut ostenderetur illi, cujus esset
illud , de quo tanquam suo coeperat gloriari, paululum gratia
deserente admonitus dicit, Domine, in voluntate tua praestitisti
decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam a me, et factus sum
conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Ideo necessarium est
homini, ut gratia Dei non solum justificetur impius, id est, ex
impio fiat justus, cum redduntur ei bona pro malis; sed etiam cum
fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat
super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum
de ipsa Ecclesia: Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens
super fratruelem suum (Cant. VIII, 5)? Dealbata est enim
quae per se ipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi
ab illo, qui per prophetam dicit, Si fuerint peccata vestra ut
phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Quando ergo
dealbata est, nihil boni merebatur: jam vero alba facta, bene
ambulat; sed si super eum a quo dealbata est, perseveranter incumbat.
Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit
discipulis suis, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5).
14. Ergo redeamus ad apostolum Paulum, quem certe invenimus sine
ullis meritis bonis, imo cum multis meritis malis, Dei gratiam
consecutum reddentis bona pro malis: videamus quid dicat sua jam
propinquante passione, scribens ad Timotheum. Ego enim jam immolor,
inquit, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi,
cursum consummavi, fidem servavi. Ista utique jam merita sua bona
commemorat; ut post bona merita consequatur coronam, qui post merita
mala consecutus est gratiam. Denique attendite quid sequatur:
Superest, inquit, mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus
in illa die justus judex (II Tim. IV, 6-8). Cui redderet
coronam justus judex, si non donasset gratiam misericors pater? Et
quomodo esset ista corona justitiae, nisi praecessisset gratia quae
justificat impium? Quomodo ista debita redderetur, nisi prius illa
gratuita donaretur?
15. Sed cum dicunt Pelagiani hanc esse solam non secundum merita
nostra gratiam, qua homini peccata dimittuntur; illam vero quae datur
in fine, id est, aeternam vitam, meritis nostris praecedentibus
reddi: respondendum est eis. Si enim merita nostra sic
intelligerent, ut etiam ipsa dona Dei esse cognoscerent, non esset
reprobanda ista sententia: quoniam vero merita humana sic praedicant,
ut ea ex semetipso habere hominem dicant, prorsus rectissime respondet
Apostolus, Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non
accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Prorsus talia cogitanti verissime dicitur:
Dona sua coronat Deus, non merita tua; si tibi a te ipso, non ab
illo sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt; quae non
coronat Deus: si autem bona sunt, Dei dona sunt; quia sicut dicit
apostolus Jacobus, Omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Unde
dicit et Joannes praecursor Domini, Non potest homo accipere
quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27):
utique de coelo, unde etiam venit Spiritus sanctus, quando Jesus
ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus
(Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). Si ergo Dei dona
sunt bona merita tua, non Deus coronat merita tua tanquam merita tua,
sed tanquam dona sua.
|
|