|
16. Proinde consideremus ipsa merita apostoli Pauli, quibus dixit
coronam justitiae redditurum judicem justum, et videamus utrum merita
ipsius tanquam ipsius, id est, ex ipso illi comparata, an dona sint
Dei. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem
servavi. Primo ista bona opera, si non ea praecessissent cogitationes
bonae, nulla essent. Attendite itaque quid de ipsis cogitationibus
dicat: ait enim scribens ad Corinthios, Non quia idonei sumus
cogitare aliquid a nobis , tanquam ex nobismetipsis; sed sufficientia
nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Deinde singula
inspiciamus: Bonum, inquit, certamen certavi. Quaero qua virtute
certaverit; utrum quae illi ex semetipso fuerit, an quae desuper data
sit. Sed absit ut tantus doctor ignoraverit legem Dei, cujus vox est
in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo, Fortitudo mea et potentia
manus meae fecit mihi virtutem magnam hanc: sed memoraberis Domini
Dei tui, quia ipse tibi dat fortitudinem facere virtutem (Deut.
VIII, 17, 18). Quid autem prodest bonum certamen, nisi
sequatur victoria? Et quis dat victoriam, nisi ille de qua dicit
ipse, Gratias Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum
Christum (I Cor. XV, 57)? Et alio loco cum commemorasset
testimonium de Psalmo, Quoniam propter te mortificamur tota die,
deputati sumus velut oves occisionis; subjecit atque ait, Sed in his
omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos (Psal. XLIII,
22; Rom. VIII, 36, 37): non ergo per nos, sed per eum
qui dilexit nos. Deinde dixit, Cursum consummavi: sed ille hoc
dixit, qui alio loco dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed
miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Quae sententia nullo modo
potest etiam sic converti ut dicatur, Non miserentis Dei, sed
volentis et currentis est hominis: quisquis enim hoc ausus fuerit
dicere, aperte se ostendit Apostolo contradicere.
17. Postremo dixit, Fidem servavi; sed ille hoc dixit, qui alibi
ait, Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem (I Cor.
VII, 25). Non enim dixit, Misericordiam consecutus sum, quia
fidelis eram; sed, ut fidelis essem: hinc ostendens etiam ipsam fidem
haberi nisi Deo miserante non posse, et esse donum Dei. Quod
apertissime docet, dicens, Gratia salvi facti estis per fidem, et
hoc non ex vobis, sed Dei donum est. Possent enim dicere, Ideo
accepimus gratiam, quia credidimus ; tanquam sibi fidem tribuentes,
gratiam Deo: propter hoc Apostolus cum dixisset, per fidem; et
hoc, inquit, non ex vobis, sed Dei donum est. Rursus, ne dicerent
suis operibus se donum tale meruisse, continuo subjecit, Non ex
operibus, ne forte quis extollatur (Ephes. II, 8, 9). Non
quia negavit aut evacuavit opera bona, cum dicat Deum unicuique
reddere secundum opera ejus (Rom. II, 6): sed quia opera sunt
ex fide, non ex operibus fides; ac per hoc ab illo sunt nobis opera
justitiae, a quo est ipsa fides, de qua dictum est, Justus ex fide
vivit (Habac. II, 4).
18. Homines autem non intelligentes, quod ait ipse Apostolus,
Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis (Rom.
III, 28); putaverunt eum dicere sufficere homini fidem, etiamsi
male vivat et bona opera non habeat. Quod absit ut sentiret Vas
electionis: qui cum dixisset quodam loco, In Christo enim Jesu
neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; mox addidit, sed
fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Ipsa est
fides quae fideles Dei separat ab immundis daemonibus: nam et ipsi,
sicut dicit apostolus Jacobus, credunt et contremiscunt (Jacobi
II, 19); sed non bene operatur. Non ergo habent istam fidem ex
qua justus vivit, id est, quae per dilectionem operatur, ut reddat ei
Deus vitam aeternam secundum opera ejus. Sed quia et ipsa bona opera
nobis ex Deo sunt, a quo nobis et fides est, et dilectio, propterea
idem ipse Doctor Gentium, etiam ipsam vitam aeternam gratiam
nuncupavit.
|
|