CAPUT VIII.

19. Et nascitur inde non parva quaestio, quae Domino donante solvenda est. Si enim vita aeterna bonis operibus redditur, sicut apertissime dicit Scriptura, Quoniam Deus reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XVI, 27): quomodo gratia est vita aeterna, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur, ipso Apostolo dicente, Ei qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum (Rom. IV, 4)? et iterum, Reliquiae, inquit, per electionem gratiae salvae factae sunt: et mox addidit, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 5, 6). Quomodo est ergo gratia vita aeterna, quae ex operibus sumitur? An forte vitam aeternam non dixit Apostolus gratiam? Imo vero sic dixit, ut negari omnino non possit; nec intellectorem acutum, sed tantummodo intentum desideret auditorem. Cum enim dixisset, Stipendium peccati, mors; continuo subdidit, Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro (Id. VI, 23).

20. Ista ergo quaestio nullo modo mihi videtur posse dissolvi, nisi intelligamus et ipsa bona opera nostra quibus aeterna redditur vita, ad Dei gratiam pertinere, propter illud quod ait Dominus Jesus, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Et ipse Apostolus cum dixisset, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur: vidit utique putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat; et rursus posse homines de bonis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi ipsi sufficiant; mox itaque addidit. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus (Ephes. II, 8-10). Quid est hoc, quod cum Dei gratiam commendans dixisset, non ex operibus, ne forte quis extollatur; cur hoc dixerit rationem reddens, Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis? Quomodo ergo, non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, et intellige, non ex operibus dictum, tanquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tanquam his in quibus te Deus finxit, id est formavit et creavit. Hoc enim ait, Ipsius sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis; non illa creatione qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique jam homo erat, Cor mundum crea in me, Deus (Psal. L, 12); et de qua dicit Apostolus, Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17, 18). Fingimur ergo, id est formamur et creamur in operibus bonis, quae, non praeparavimus nos, sed praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. Itaque, charissimi , si vita bona nostra nihil aliud est quam Dei gratia, sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est: et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est: haec autem quae illi datur, quoniam praemium ejus est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro justitia; ut verum sit, quoniam verum est, quia reddet unicuique Deus secundum opera ejus.