S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE HAERESIBUS AD QUODVULTDEUM LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM DE HAERESIBUS.

Ad scribendum hunc librum hortator atque auctor Augustino fuit Quodvultdeus diaconus Carthaginensis. Eo spectant subsequentes epistolae: prima Quodvultdei est Augustinum rogantis ut haeresum edat catalogum, proprios quibusque errores ac ritus paucis complectentem; secunda vero Augustini excusantis operis difficultatem, remque ab aliis tentatam jam esse admonentis. Rescribit Quodvultdeus, vehementer ab eo contendens ut id munus petitioni ipsius, imo universali desiderio non deneget. Tunc demum victus Augustinus laborem et curam in se recipit scribendi de haeresibus, dum per alias occupationes licebit. Nunc enim imposita sibi necessitate refellendi Julianum, se etiam ab incoepta opusculorum suorum recognitione (quam rem plurimum necessariam judicat) avocari testatur; additque se hujus recognitionis duo volumina jam absolvisse retractatis omnibus libris suis. Haec duo volumina circiter annum Christi 427 perfecta observamus in tomo primo: quibus quandoquidem posterior est ipse de Haeresibus liber, ad annum circiter 428 revocandus videtur. Possidius in Indiculo, cap. 5, notat, De Haeresibus ad Quodvultdeum diaconum, imperfectum opus. Et Isidorus de Viris illustribus, cap. 9, Primasius, inquit, Africanus episcopus composuit sermone scholastico de Haeresibus tres libros, directos ad Fortunatum episcopum, explicans in eis quod olim B. Augustinus in libro Haereseon imperfectum morte interveniente reliquerat. Nempe alteram operis partem, ad ostendendum quid haereticum faciat, pollicetur Augustinus in praefationis fine, quam partem morte praeventus non attigit.