|
Dilectissimo filio et condiacono QUODVULTDEO,
AUGUSTINUS episcopus.
1. Acceptis litteris Charitatis tuae, ubi a me ardentissimo studio
postulasti, ut de omnibus haeresibus, quae post Domini Salvatoris
adventum adversus ejus doctrinam pullulaverunt, aliquid breviter
scriberem; quam sit hoc difficile, continuo reperta occasione
rescripsi per filium meum Hipponensium primarium Philocalum: mox
autem etiam ista oblata est, qua nunc rescribo, et breviter
difficultatem operis ejus ostendo.
2. Philastrius quidam Brixiensis episcopus, quem cum sancto
Ambrosio Mediolani etiam ipse vidi, scripsit hinc librum; nec illas
haereses praetermittens, quae in populo Judaeo fuerunt ante adventum
Domini, easque viginti octo commemoravit: et post Domini adventum
centum viginti octo. Scripsit hinc etiam graece episcopus Cyprius
Epiphanius, in doctrina catholicae fidei laudabiliter diffamatus: sed
ipse utriusque temporis haereses colligens, octoginta complexus est.
Cum ergo ambo id vellent facere quod a me petis, quantum tamen inter
se differant de numero interim sectarum, vides: quod utique non
evenisset, nisi aliud uni eorum videretur esse haeresis, et aliud
alteri. Neque enim putandum est aliquas ignorasse Epiphanium, quas
noverat Philastrius, cum Epiphanium longe Philastrio doctiorem
invenerimus; ita ut Philastrium potius dicere deberemus latuisse
plurimas, si tam plures esset ille complexus, et iste pauciores. Sed
procul dubio in ea quaestione ubi disceptatur quid sit haeresis, non
idem videbatur ambobus; et revera hoc omnino definire difficile est:
et ideo cavendum, cum omnes in numerum redigere conamur, ne
praetermittamus aliquas, quamvis haereses sint; aut annumeremus
aliquas, cum haereses non sint. Vide ergo ne forte librum sancti
Epiphanii tibi mittere debeam: ipsum enim arbitror Philastrio doctius
hinc locutum; qui possit apud Carthaginem in latinam linguam verti
facilius atque commodius, ut tu potius praestes nobis, quod quaeris a
nobis.
3. Perlatorem multum commendo. Subdiaconus est de nostra dioecesi;
de fundo autem viri spectabilis, nobisque charissimi Orontii. Pro
illo autem, et pro ejus patre, a quo adoptatus est, etiam ad ipsum
scripsi; quas litteras cum legerit christiana Benignitas tua, peto ut
eas apud memoratum virum tua intercessione adjuvare digneris. Misi
autem cum illo etiam hominem Ecclesiae, ne ad tuam Sanctitatem
difficilis ei esset accessus: non enim parum de illo sollicitus sum, a
qua me sollicitudine Dominus, ut spero, per tuae charitatis
instantiam liberabit. Peto etiam mihi rescribere non graveris,
quemadmodum sit in fide catholica ille Theodosius, per quem Manichaei
nonnulli sunt proditi; et ipsi quos ab eo proditos, putamus esse
correctos. Si quid etiam de profectione sanctorum episcoporum forte
audivisti, fac ut noverim. Deo vivas.
|
|