|
Domino merito venerabili, ac beatissimo sacro patri AUGUSTINO
episcopo, QUODVULTDEUS diaconus.
1. Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per
ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi. Nam quod prius
directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem
Philocalum, necdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum
semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi, adipiscendo
illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse
personam. Sed omnino confido, quoniam qui per Unici sui gratiam
humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem
cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum,
gratiam faciet redundare (Rom. V, 20), domine merito
venerabilis, ac beatissime pater. Difficultatem operis, quod
instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari
suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini
fontis ubertate, quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.
2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale
aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo
sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque
adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam
opiniones adjungerent, ritusque subjicerent; tum denique opus illud
utriusque qualecumque sit non habet fortassis eam, quam desidero
brevitatem. Frustra etiam homini, qui latina non didicit, graeca
facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium
postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum
difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis ac
plene dijudices? Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum
obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint
mentionem.
3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tuae confugio, et
voce mea, sed universali desiderio, paratum ad misericordiam
sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus
peregrinis, considerate textu prioris epistolae, panem Afrum, quem
nostra provincia solet habere praecipuum, coelesti etiam manna
conditum, sero pulsanti et famem patienti non deneges. Profecto enim
nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas: ut quod non impetrat
privilegium, ubi nullum est meritum, saltem indefessa importunitas
mereatur.
|
|