|
Domino sinceriter dilectissimo, fratri et condiacono
QUODVULTDEO, AUGUSTINUS episcopus.
1. Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem
presbyterum, quem commendo Charitati tuae, recensui epistolam tuam,
in qua petis, ut de haeresibus, quae oriri potuerunt ex quo Domini in
carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci,
ut viderem utrum jam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid
mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici
brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus
impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me at ab eo,
quod habebam in manibus, averterunt.
2. Hoc autem est ubi respondeo libris Juliani, quos octo edidit
post illos quatuor, quibus ante respondi. Hos enim cum Romae
accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam
occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit;
promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne
respondere differrem. Cujus instantia coactus sum remissius agere quod
agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus,
quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non
desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam
retractabam opuscula mea, et si quid in eis me offenderet, vel alios
offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo, quod legi
deberet et posset, operabar. Et duo volumina jam absolveram,
retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque
ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde
tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas jam
epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam
isti Juliani libri occupare coeperant, quorum nunc quarto respondere
coepi. Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non
supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere,
simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione
opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula
distributis.
3. Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium
est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas a
adjutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum
quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater.
Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si
cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adjuvare. Non enim
possumus necessitates hominum ejusmodi deserere, qui nostri non
coloni, sed, quod majus est, fratres sunt, et in charitate Christi
ad curam pertinent nostram. Deo vivas.
|
|