|
Quod petis saepissime atque instantissime, sancte fili Quodvultdeus,
ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata
devitare contraria fidei christianae, et christiani nominis
obumbratione fallentia; scias me olim longe antequam peteres, facere
cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale
quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam
fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; in ipsa tam molesta
instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi: Aggrediar, et
faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus
operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium
linguae meae tanta hujus rei difficultas aut ostendatur tantummodo, aut
ipso etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore
loco posui, jam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam
meditatione contueor: quod autem postea dixi, non me accepisse
confiteor; et utrum dum hoc ago, ut efficiam, dum peto, dum quaero,
dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro: scio me tamen nec
petiturum, nec quaesiturum ac pulsaturum quantum sat est, nisi et hunc
affectum munere divinae inspirationis accepero. In hoc igitur opere,
quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id
peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum,
quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum, quos tibi
in hanc rem fideles socios potueris invenire, orationibus adjuvandum.
Quod ut fiat, has ipsas primas hujus laboris mei partes, ubi est ista
praelocutio, curavi tuae Charitati in auxilio Domini accelerare
mittendas: ut propter illa quae restant, noveritis quantum pro me
orare debeatis, quicumque nosse potueritis, a me jam fuisse susceptum
hoc tam grande negotium, quod a me desideratis impleri.
Petis ergo (quod tuae indicant litterae, quas ad me dedisti, cum
primum a me petere ista coepisti) ut exponam breviter, perstricte
atque summatim, ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen
accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint,
inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de
fide, de Trinitate, de Baptismo, de poenitentia, de homine
Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere
Testamento. Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum
videres, putasti cujusdam generalitatis adhibendum esse compendium,
atque dixisti: Et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt.
Deinde addidisti: Quae etiam Baptismum habeant, quaeve non
habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia:
qualiter suscipiat venientes; et quid singulis lege, auctoritate,
atque ratione respondeat. Haec omnia cum quaeris ut exponantur a me,
miror luculentum ingenium tuum, tot tantarumque rerum et sitire
veritatem, et fastidium jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti
etiam ipse quid hoc loco possem tuae hujus epistolae cogitare; et quasi
vigilanter occurristi cogitationi meae, dicens: Nec me tantae
Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam
ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc
ego fieri non exspecto : id enim multipliciter factum esse non dubito.
Et tanquam consilium subjiciens, quomodo possit et servari brevitas,
et veritas pandi, adjungis ea verba quae paulo ante jam posui, et
dicis: Sed breviter, perstricte atque summatim opiniones rogo
cujuslibet haeresis poni, et quid contra teneat Ecclesia catholica,
quantum instructioni satis est, subdi. Ecce iterum mittis in longum:
non quia dici ista breviter sive non valent, sive non debent; sed quia
tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas litteras
flagitent: tu autem ut velut quodam, inquis, ex omnibus concepto
commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius,
plenius, ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina
transmittatur, quibus a diversis, et praecipue, inquis, a
Veneratione tua in hoc ipsum constat esse elaboratum. Quae cum
dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare
significas: audi ergo unde commonearis quid petas.
Opiniones omnium philosophorum, qui sectas varias condiderunt, usque
ad tempora sua (neque enim plus poterat), sex non parvis voluminibus
quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid
sentirent aperuit , ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet
eloquii, quantum rei nec laudandae, nec vituperandae, nec affirmandae
aut defendendae, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme
centum philosophos nominasset: quorum non omnes instituerunt haereses
proprias; quoniam nec illos tacendos putavit, qui suos magistros sine
ulla dissensione secuti sunt. Noster vero Epiphanius Cyprius
episcopus , abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta
haeresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica
narratione memorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro
veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum
redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris
longitudine comparandus. Hujus brevitatem si fuero in commemorandis
haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare
debeas, non habebis. Sed non ibi hujus mei laboris summa consistit,
quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te praecurrente poterit
apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus
episcopus fecit, quantum desit operi quod ipse vis fieri; quanto magis
quod ego? Tu namque, quamvis breviter, perstricte atque summatim,
tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus: quod ille non
fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde
possit omnis haeresis, et quae nota est, et quae ignota, vitari; et
unde recte possit quaecumque innotuerit, judicari. Non enim omnis
error haeresis est; quamvis omnis haeresis, quae in vitio ponitur,
nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat
haereticum, regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego
existimo, aut omnino non potest, aut difficillime potest: quod in
processu hujus operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id quod
intendo, perduxerit disputationem meam . Quid autem prosit ipsa
inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit
definiendus haereticus, suo loco videndum atque dicendum est: nam si
hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt
ergo primae partes operis hujus de haeresibus, quae post Christi
adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque
nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid
faciat haereticum, disputabitur. Cum ergo Dominus ascendisset in
coelum, hi haeretici exorti sunt .
|
I. Simoniani.
II. Menandriani.
III. Saturniniani.
IV. Basilidiani.
V. Nicolaitae.
VI. Gnostici.
VII. Carpocratiani.
VIII. Cerinthiani, vel Merinthiani.
IX. Nazaraei.
X. Ebionaei.
XI. Valentiniani.
XII. Secundiani.
XIII. Ptolemaei.
XIV. Marcitae.
XV. Colorbasii.
XVI. Heracleonitae.
XVII. Ophitae.
XVIII. Caiani.
XIX. Sethiani.
XX. Archontici.
XXI. Cerdoniani.
XXII. Marcionitae.
XXIII. Apellitae.
XXIV. Severiani.
XXV. Tatiani, vel Encratitae.
XXVI. Cataphryges.
XXVII. Pepuziani, alias Quintilliani.
XXVIII. Artotyritae.
XXIX. Tessarescaedecatitae.
XXX. Alogii.
XXXI. Adamiani.
XXXII. Elcesaei, et Sampsaei.
XXXIII. Theodotiani.
XXXIV. Melchisedeciani.
XXXV. Bardesanistae.
XXXVI. Noetiani.
XXXVII. Valesii.
XXXVIII. Cathari, sive Novatiani.
XXXIX. Angelici.
XL. Apostolici.
XLI. Sabelliani, sive Patripassiani.
XLII. Origeniani.
XLIII. Alii Origeniani.
XLIV. Pauliani.
XLV. Photiniani.
XLVI. Manichaei.
XLVII. Hieracitae.
XLVIII. Meletiani.
XLIX. Ariani.
L. Vadiani, sive Anthropomorphitae.
LI. Semiariani.
LII. Macedoniani.
LIII. Aeriani.
LIV. Aetiani, qui et Eunomiani.
LV. Apollinaristae.
LVI. Antidicomaritae.
LVII. Massaliani, sive Euchitae.
LVIII. Metangismonitae.
LIX. Seleuciani, vel Hermiani.
LX. Proclianitae.
LXI. Patriciani.
LXII. Ascitae.
LXIII. Passalorynchitae.
LXIV. Aquarii.
LXV. Coluthiani.
LXVI. Floriniani.
LXVII. De mundi statu dissentientes.
LXVIII. Nudis pedibus ambulantes.
LXIX. Donatistae, sive Donatiani.
LXX. Priscillianistae.
LXXI. Cum hominibus non manducantes.
LXXII. Rhetoriani.
LXXIII. Christi divinitatem passibilem dicentes.
LXXIV. Triformem Deum putantes.
LXXV. Aquam Deo coaeternam dicentes.
LXXVI. Imaginem Dei non esse animam dicentes.
LXXVII. Innumerabiles mundos opinantes.
LXXVIII. Animas converti in daemones et in quaecumque animalia existimantes.
LXXIX. Liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione
credentes.
LXXX. Christi de Patre nativitati initium temporis dantes.
LXXXI. Luciferiani.
LXXXII. Jovinianistae.
LXXXIII. Arabici.
LXXXIV. Helvidiani.
LXXXV. Paterniani, sive Venustiani.
LXXXVI. Tertullianistae.
LXXXVII. Abeloitae.
LXXXVIII. Pelagiani, qui et Coelestiani.
|
|
|
|