CAPUT IX |
NAZARAEI, cum Dei Filium confiteantur esse Christum, omnia tamen veteris Legis observant, quae Christiani per apostolicam traditionem non observare carnaliter, sed spiritualiter intelligere didicerunt (Vid. lib. 1 contra Cresconium, cap. 31). |