|
VALENTINIANI a Valentino, qui de natura rerum multa
fabulosa confinxit, triginta Aeonas, id est, saecula, asserens
exstitisse, quorum principium esse profundum et silentium, quod
profundum etiam patrem appellat . Ex quibus duobus velut ex conjugio
processisse perhibet intellectum et veritatem, et protulisse in honorem
patris Aeonas octo. De intellectu autem et veritate processisse
verbum et vitam, et protulisse Aeonas decem. Porro de verbo et vita
processisse hominem et Ecclesiam, et protulisse Aeonas duodecim.
Itaque octo et decem et duodecim fieri triginta Aeonas, habentes, ut
diximus, primum principium de profundo et silentio. Christum autem a
patre missum, id est, a profundo, spirituale vel coeleste corpus
secum attulisse: nihilque assumpsisse de virgine Maria, sed per illam
tanquam per rivum aut per fistulam sine ulla de illa assumpta carne
transisse. Negat etiam resurrectionem carnis, solum per Christum
spiritum et animam salutem accipere affirmans.
|
|