CAPUT XVII |
OPHITAE a colubro nominati sunt: coluber enim graece OFIS dicitur. Hunc autem Christum arbitrantur: sed habent etiam verum colubrum assuetum eorum panes lambere, atque ita eis velut eucharistiam sanctificare. Quidam dicunt istos Ophitas ex Nicolaitis sive Gnosticis exstitisse, et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum . |