CAPUT I

SIMONIANI a Simone mago, qui baptizatus a Philippo diacono, sicut in Actibus Apostolorum legitur, pecunia voluit a sanctis Apostolis emere ut etiam per impositionem manus ejus daretur Spiritus sanctus. Hic magicis fallaciis deceperat multos (Act. VIII, 9-19). Docebat autem detestandam turpitudinem indifferenter utendi feminis. Nec Deum fecisse mundum, dicebat. Negabat etiam carnis resurrectionem. Et asserebat se esse Christum. Idemque Jovem se credi volebat; Minervam vero meretricem quamdam Helenen , quam sibi sociam scelerum fecerat, imaginesque et suam et ejusdem meretricis discipulis suis praebebat adorandas, quas et Romae tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat. In qua urbe apostolus Petrus eum vera virtute Dei omnipotentis exstinxit .