|
CERDONIANI a Cerdone nominati, qui duo principia
sibi adversantia dogmatizavit: Deumque Legis ac Prophetarum non esse
patrem Christi, nec bonum Deum esse, sed justum; patrem vero
Christi bonum: Christumque ipsum neque natum ex femina, neque
habuisse carnem; nec vere mortuum vel quidquam passum, sed simulasse
passionem. Quidam vero in duobus principiis suis duos deos ita eum
dixisse perhibent, ut unus eorum esset bonus, alter autem malus.
Resurrectionem mortuorum negat, spernens etiam Testamentum Vetus.
|
|