|
APELLITAE sunt, quorum Apelles est princeps,
qui duos quidem deos introducit, unum bonum, alterum malum: non tamen
in duobus diversis atque inter se adversis esse principiis; sed unum
esse principium, deum scilicet bonum; et ab illo factum alterum: qui
cum malignus esset, inventus est in sua mundum malignitate fecisse.
Hunc Apellem dicunt quidam etiam de Christo tam falsa sensisse, ut
diceret eum non quidem carnem deposuisse de coelo , sed ex elementis
mundi accepisse, quam mundo reddidit, cum sine carne resurgens
ascendit in coelum.
|
|