|
CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt
Montanus tanquam paraclitus, et duae prophetissae ipsius, Prisca et
Maximilla. His nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi
exstiterunt, ibique vixerunt: et etiam nunc in eisdem partibus populos
habent. Adventum Spiritus sancti a Domino promissum, in se potius
quam in Apostolis fuisse asserunt redditum. Secundas nuptias pro
fornicationibus habent: et ideo dicunt eas permisisse apostolum
Paulum, quia ex parte sciebat, et ex parte prophetabat: nondum enim
venerat quod perfectum est (I Cor. XIII, 9, 10). Hoc
autem perfectum in Montanum et in ejus prophetissas venisse delirant.
Sacramenta perhibentur habere funesta: nam de infantis anniculi
sanguine, quem de toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus
extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur, miscentes
eum farinae, panemque inde facientes: qui puer si mortuus fuerit,
habetur apud eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote .
|
|