CAPUT XXVII

PEPUZIANI sive Quintilliani, a loco quodam nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epiphanius. Hanc autem isti divinum aliquid esse arbitrantes, Jerusalem vocant: tantum dantes mulieribus principatum, ut sacerdotio quoque apud eos honorentur. Dicunt enim Quintillae et Priscillae in eadem civitate Pepuza Christum specie feminae revelatum: unde ab hac Quintilliani etiam nuncupantur. Faciunt et ipsi de sanguine infantis, quod Cataphryges facere supra diximus: nam et ab eis perhibentur exorti. Denique alii hanc Pepuzam non esse civitatem, sed villam dicunt fuisse Montani et prophetissarum ejus Priscae et Maximillae; et quia ibi vixerunt, ideo locum meruisse appellari Jerusalem.