CAPUT XXVIII
ARTOTYRITAE sunt, quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas. Hos Pepuzianis jungit Epiphanius.