CAPUT XXXI

ADAMIANI ex Adam dicti, cujus imitantur in paradiso nuditatem, quae fuit ante peccatum. Unde et nuptias aversantur: quia nec priusquam peccasset Adam, nec priusquam dimissus esset de paradiso, cognovit uxorem. Credunt ergo quod nuptiae futurae non fuissent, si nemo peccasset. Nudi itaque mares feminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, nudi celebrant sacramenta, et ex hoc paradisum suam arbitrantur Ecclesiam.