CAPUT XL

APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime vocaverunt, eo quod in suam communionem non reciperent utentes conjugibus et res proprias possidentes: quales habet Catholica et monachos et clericos plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere, qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Encratitis isti similes sunt: nam et Apotactitae appellantur. Sed et alia nescio quae propria haeretica docere perhibentur.