|
SABELLIANI ab illo Noeto quem supra memoravimus,
defluxisse dicuntur; nam et discipulum ejus quidam perhibent fuisse
Sabellium. Sed qua causa duas haereses eas Epiphanius computet,
nescio: cum fieri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste
famosior, et ideo ex illo celebrius haec haeresis nomen acceperit.
Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur: Sabelliani autem sunt in
ore multorum. Nam et Praxeanos eos a Praxea quidam vocant; et
Hermogeniani vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxeas et
Hermogenes eadem sentientes, in Africa fuisse dicuntur. Nec tamen
istae plures sectae sunt; sed unius sectae plura nomina, ex his
hominibus qui in ea maxime innotuerunt: sicut Donatistae, iidem
Parmenianistae; sicut Pelagiani, iidem Coelestiani. Unde ergo sit
factum ut Noetianos et Sabellianos, non unius haeresis duo nomina,
sed tanquam duas haereses supradictus Epiphanius poneret, liquido
invenire non potui: quia si quid inter se differunt, tam obscure
dixit, studio forsitan brevitatis, ut non intelligam; loco quippe
isto, quo et nos, tam longe a Noetianis Sabellianos commemorans:
Sabelliani, inquit, similia Noeto dogmatizantes, praeter hoc quod
dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius, in Anacephalaeosi).
Quomodo de Sabellianis intelligi potest, cum sic innotuerint dicere
Patrem passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius
nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait, praeter hoc quod dicunt
Patrem non esse passum, Noetianos hoc dicere intelligi voluit, quis
eos in hac ambiguitate discernat? Vel quomodo possunt intelligi
quilibet eorum Patrem passum fuisse non dicere, cum dicant eumdem
ipsum esse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Philaster autem
Brixianus episcopus, in prolixissimo libro quem de haeresibus
condidit, et centum viginti octo haereses arbitratus est computandas,
Sabellianos continuo post Noetianos ponens: Sabellius, inquit,
discipulus ejus, qui similitudinem sui doctoris itidem secutus est,
unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et
Praxeani a Praxea, et Hermogeniani ab Hermogene, qui fuerunt in
Africa, qui et ita sentientes abjecti sunt ab Ecclesia catholica.
Certe iste eosdem postea Sabellianos dixit appellatos, qui ea quae
Noetus sentiebant; et alia nomina ejusdem sectae commemoravit: et
tamen Noetianos et Sabellianos sub duobus numeris tanquam duas
haereses posuit; qua causa, ipse viderit.
|
|