|
ORIGENIANI, inquit, alii, qui et Adamantii
tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt; Christum
autem creaturam et Spiritum sanctum introducentes: paradisum autem et
coelos et alia omnia allegorizantes . Haec quidem de Origene
Epiphanius: sed qui eum defendunt, unius ejusdemque substantiae
esse, dicunt, docuisse, Patrem et Filium et Spiritum sanctum;
neque resurrectionem repulisse mortuorum: quamvis et in istis eum
convincere studeant, qui ejus plura legerunt. Sed sunt hujus
Origenis alia dogmata , quae catholica Ecclesia omnino non recipit,
in quibus nec ipsum falso arguit, nec potest ab ejus defensoribus falli
: maxime de purgatione et liberatione, ac rursus post longum tempus ad
eadem mala revolutione rationalis universae creaturae. Quis enim
catholicus christianus vel doctus vel indoctus non vehementer exhorreat
eam quam dicit purgationem malorum, id est, etiam eos qui hanc vitam
in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet
maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum atque angelos ejus,
quamvis post longissima tempora, purgatos atque liberatos regno Dei
lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes qui liberati
sunt, ad haec mala denuo relabi et reverti; et has vices alternantes
beatitudinum et miseriarum rationalis creaturae semper fuisse, semper
fore? De qua vanissima impietate adversus philosophos, a quibus ista
didicit Origenes, in libris de Civitate Dei diligentissime disputavi
(In libro 21).
|
|