|
MANICHAEI a quodam Persa exstiterunt, qui
vocabantur Manes: quamvis et ipsum, cum ejus insana doctrina
coepisset in Graecia praedicari, Manichaeum discipuli ejus appellare
maluerunt, devitantes nomen insaniae. Unde quidam eorum quasi
doctiores, et eo ipso mendaciores, geminata N littera, Mannichaeum
vocant, quasi manna fundentem . Iste duo principia inter se diversa
et adversa, eademque aeterna et coaeterna, hoc est semper fuisse,
composuit: duasque naturas atque substantias, boni scilicet et mali,
sequens alios antiquos haereticos, opinatus est. Quarum inter se
pugnam et commixtionem, et boni a malo purgationem, et boni quod
purgari non poterit, cum malo in aeternum damnationem, secundum sua
dogmata asseverantes, multa fabulantur, quae cuncta intexere huic
operi nimis longum est. Ex his autem suis fabulis vanis atque impiis
coguntur dicere, animas bonas, quas censent ab animarum malarum
naturae scilicet contrariae commixtione liberandas, ejus cujus Deus
est esse naturae. Proinde mundum a natura boni, hoc est, a natura
Dei factum, confitentur quidem, sed de commixtione boni et mali,
quae facta est, quando inter se utraque natura pugnavit. Ipsam vero
boni a malo purgationem ac liberationem, non solum per totum mundum et
de omnibus ejus elementis virtutes Dei facere dicunt, verum etiam
Electos suos per alimenta quae sumunt. Et eis quippe alimentis,
sicut universo mundo, Dei substantiam perhibent esse commixtam: quam
purgari putant in Electis suis eo genere vitae, quo vivunt Electi
Manichaeorum, velut sanctius et excellentius Auditoribus suis. Nam
his duabus professionibus, hoc est Electorum et Auditorum,
Ecclesiam suam constare voluerunt. In caeteris autem hominibus,
etiam in ipsis Auditoribus suis, hanc partem bonae divinaeque
substantiae quae mixta et colligata in escis et potibus detinetur,
maximeque in eis qui generant filios, arctius et inquinatius colligari
putant. Quidquid vero undique purgatur luminis, per quasdam naves,
quas esse lunam et solem volunt, regno Dei, tanquam propriis sedibus
reddi. Quas itidem naves de substantia Dei pura perhibent
fabricatas. Lucemque istam corpoream animantium mortalium oculis
adjacentem, non solum in his navibus, ubi eam purissimam credunt,
verum etiam in aliis quibusque lucidis rebus, ubi secundum ipsos
tenetur admixta, crediturque purganda, Dei dicunt esse naturam.
Quinque enim elementa quae genuerunt principes proprios, genti
tribuunt tenebrarum: eaque elementa his nominibus nuncupant, fumum,
tenebras, ignem, aquam, ventum. In fumo nata animalia bipedia,
unde homines ducere originem censent; in tenebris, serpentia; in
igne, quadrupedia; in aquis, natatilia; in vento, volatilia. His
quinque elementis malis debellandis alia quinque elementa de regno et
substantia Dei missa esse, et in illa pugna fuisse permixta; fumo
aera, tenebris lucem, igni malo ignem bonum, aquae malae aquam
bonam, vento malo ventum bonum. Naves autem illas, id est, duo
coeli luminaria, ita distinguunt, ut lunam dicant factam ex bona
aqua, solem vero ex igne bono. Esse autem in eis navibus sanctas
virtutes, quae se in masculos transfigurant, ut illiciant feminas
gentis adversae, et rursus in feminas, ut illiciant masculos ejusdem
gentis adversae ; et per hanc illecebram commota eorum concupiscentia
fugiat de illis lumen, quod membris suis permixtum tenebant, et
purgandum suscipiatur ab angelis lucis, purgatumque illis navibus
imponatur ad regna propria reportandum. Qua occasione, vel potius
exsecrabilis superstitionis quadam necessitate, coguntur Electi eorum
velut eucharistiam conspersam cum semine humano sumere, ut etiam inde,
sicut de aliis cibis quos accipiunt, substantia illa divina purgetur.
Sed hoc se facere negant, et alios nescio quos sub nomine
Manichaeorum facere affirmant. Detecti sunt tamen in ecclesia, sicut
scis, apud Carthaginem, jam te ibi diacono constituto, quando
instante Urso tribuno, qui tunc domui regiae praefuit, aliqui adducti
sunt ; ubi puella nomine Margarita istam nefariam turpitudinem
prodidit, quae cum esset annorum nondum duodecim, propter hoc
scelestum mysterium se dicebat esse vitiatam . Tunc Eusebiam quamdam
manichaeam quasi sanctimonialem, idipsum propter hoc ipsum passam, vix
compulit confiteri, cum primo illa se asseruisset integram, atque ab
obstetrice inspici postulasset: quae inspecta, et quid esset inventa,
totum illud turpissimum scelus, ubi ad excipiendum et commiscendum
concumbentium semen farina substernitur (quod Margarita indicante
absens non audierat), similiter indicavit. Et recenti tempore
nonnulli eorum reperti, et ad ecclesiam ducti, sicut Gesta
episcopalia quae nobis misistis ostendunt, hoc non sacramentum, sed
exsecramentum, sub diligenti interrogatione confessi sunt: quorum unus
nomine Viator, eos qui ista faciunt proprie Catharistas vocari
dicens, cum alias ejusdem manichaeae sectae partes in Mattarios , et
specialiter Manichaeos, distribui perhiberet, omnes tamen has tres
formas ab uno auctore propagatas, et omnes generaliter manichaeos
esse, negare non potuit. Et certe illi libri manichaei sunt omnibus
sine dubitatione communes, in quibus libris illa portenta ad
illiciendos et per concupiscentiam dissolvendos utriusque sexus
principes tenebrarum, ut liberata fugiat ab eis, quae captivata
tenebatur in eis divina substantia, de masculorum in feminas et
feminarum in masculos transfiguratione conscripta sunt, unde ista,
quam quilibet eorum negant ad se pertinere, turpitudo defluxit.
Divinas enim virtutes, quantum possunt, imitari se putant, ut
purgent Dei sui partem: quam profecto, sicut in omnibus corporibus
coelestibus et terrestribus, atque in omnium rerum seminibus, ita et
in hominis semine teneri existimant inquinatam. Ac per hoc sequitur
eos, ut sic eam etiam de semine humano, quemadmodum de aliis seminibus
quae in alimentis sumunt, debeant manducando purgare. Unde etiam
Catharistae appellantur, quasi purgatores, tanta eam purgantes
diligentia, ut se nec ab hac tam horrenda cibi turpitudine abstineant.
Nec vescuntur tamen carnibus, tanquam de mortuis vel occisis fugerit
divina substantia, tantumque ac tale inde remanserit, quod jam dignum
non sit in Electorum ventre purgari. Nec ova saltem sumunt, quasi et
ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus
vesci, et hoc solum vivat ex carne, quod farina, ne moriatur,
excipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis de corpore
animantis vivente mulgeatur sive sugatur: non quia putant divinae
substantiae nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non
constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principum
tenebrarum; cum vescantur uvis: nec musti aliquid, vel recentissimi,
sorbent. Animas Auditorum suorum in Electos revolvi arbitrantur,
aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut jam inde
purgatae in nulla corpora revertantur. Caeteras autem animas et in
pecora redire putant, et in omnia quae radicibus fixa sunt atque
aluntur in terra. Herbas enim atque arbores sic putant vivere, ut
vitam quae illis inest, et sentire credant, et dolere, cum laeduntur
: nec aliquid inde sine cruciatu eorum quemquam posse vellere aut
carpere. Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent.
Unde agriculturam, quae omnium artium est innocentissima, tanquam
plurium homicidiorum ream dementer accusant: suisque Auditoribus ideo
haec arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta Electis suis;
ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis
veniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi,
nihil in agris operantes, nec poma carpentes, nec saltem folia ulla
vellentes, exspectant haec afferri usibus suis ab Auditoribus suis,
viventes de tot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis.
Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si vescuntur carnibus,
animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in coelestibus
colligatos, a quibus omnem carnem dicunt originem ducere: et si
utuntur conjugibus, conceptum tamen generationemque devitent, ne
divina substantia quae in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis
ligetur in prole. Sic quippe in omnem carnem, id est, per escas et
potus venire animas credunt. Unde nuptias sine dubitatione
condemnant, et quantum in ipsis est, prohibent; quando generare
prohibent, propter quod conjugia copulanda sunt, Adam et Evam ex
parentibus principibus fumi asserunt natos: cum pater eorum nomine
Saclas sociorum suorum fetus omnium devorasset, et quidquid inde
commixtum divinae substantiae ceperat, cum uxore concumbens in carne
prolis tanquam tenacissimo vinculo colligasset. Christum autem fuisse
affirmant, quem dicit nostra Scriptura serpentem, a quo illuminatos
asserunt, ut cognitionis oculos aperirent, et bonum malumque
dignoscerent: eumque Christum novissimis temporibus venisse ad
animas, non ad corpora liberanda. Nec fuisse in carne vera, sed
simulatam speciem carnis ludificandis humanis sensibus praebuisse, ubi
non solum mortem, verum etiam resurrectionem similiter mentiretur.
Deum qui Legem per Moysen dedit, et in Hebraeis Prophetis locutus
est, non esse verum Deum, sed unum ex principibus tenebrarum.
Ipsiusque Testamenti Novi scripturas tanquam infalsatas ita legunt,
ut quod volunt inde accipiant, quod nolunt rejiciant, eisque tanquam
totum verum habentes nonnullas apocryphas anteponant. Promissionem
Domini Jesu Christi de paracleto Spiritu sancto (Joan. XVI,
7) in suo haeresiarcha Manichaeo dicunt esse completam. Unde se in
suis litteris Jesu Christi apostolum dicit, eo quod Jesus Christus
se missurum esse promiserit atque in illo miserit Spiritum sanctum.
Propter quod etiam ipse Manichaeus duodecim discipulos habuit, ad
instar apostolici numeri, quem numerum Manichaei hodieque custodiunt.
Nam ex Electis suis habent duodecim, quos appellant magistros, et
tertium decimum principem ipsorum: episcopos autem septuaginta duos,
qui ordinantur a magistris; et presbyteros, qui ordinantur ab
episcopis. Habent etiam episcopi diaconos. Jam caeteri tantummodo
Electi vocantur: sed mittuntur etiam ipsi qui videntur idonei, ad
hunc errorem, vel ubi est, sustentandum et augendum; vel, ubi non
est, etiam seminandum. Baptismum in aqua nihil cuiquam perhibent
salutis afferre: nec quemquam eorum quos decipiunt, baptizandum
putant. Orationes faciunt ad solem per diem, quaqua versum circuit:
ad lunam per noctem, si apparet; si autem non apparet, ad aquiloniam
partem, qua sol cum occiderit, ad orientem revertitur, stant
orantes. Peccatorum originem non libero arbitrio voluntatis, sed
substantiae tribuunt gentis adversae: quam dogmatizantes esse hominibus
mixtam, omnem carnem non Dei, sed malae mentis perhibent esse
opificium, quae a contrario principio Deo coaeterna est. Carnalem
concupiscentiam, qua caro concupiscit adversus spiritum, non ex
vitiata in primo homine natura nobis inesse infirmitatem; sed
substantiam volunt esse contrariam, sic nobis adhaerentem, ut quando
liberamur atque purgamur, separetur a nobis, et in sua natura etiam
ipsa immortaliter vivat: easque duas animas, vel duas mentes, unam
bonam, alteram malam, in uno homine inter se habere conflictum,
quando caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem
(Galat. V, 17). Nec in nobis sanatum hoc vitium, sicuti nos
dicimus, nunquam futurum: sed a nobis sejunctam atque seclusam
substantiam istam mali, et finito isto saeculo post conflagrationem
mundi in globo quodam, tanquam in carcere sempiterno, esse victuram.
Cui globo affirmant accessurum semper et adhaesurum quasi coopertorium
atque tectorium ex animabus, natura quidem bonis, sed tamen quae non
potuerint a naturae malae contagione mundari.
|
|